Introduzione

Qui di seguito la trascrizione dell'introduzione originale con abreviazioni e accenti.

ILLUSTRISSIMO DOMINO SUO

D. Ioanni Vincentio Valignano.

Petrus Spera Sanctae Anatoliae. S. P. D.

CUM maiorum meorum Illustrissime domine, vestigia prosequi optimũ fore existimarem. Nolui non de me meisquè rebus periculum facere, sed cum nemosit, in hac rerũ universitate, qui ita ingenij splendore, atque viriũ robore tantum polleat: ut omnium sublatis praesidijs, firmo animo ad magna suscipiẽda facinora agrediatur: temeritati potius esset ad scribendum. Ipse enim cum te non solum publicè, privatequè rebus meis fovere cognoverim, sic hac tempestate in huius modi congressu te ducem quaeram. Tu enim omni vacans vitio, ita omnium virtutum opera exerces, ut minimè diiudicari possit, quid nã sit in te prestãrius artis militaris praestantia, an optimarum disciplinarũ scientia, & cultus animi fortitudo an iustitia, & pietas, prudentia an laboris tolerantia.

Quo circa non immerito sit, ut te omnes omnibus in rebus admirentur, te literarum studiosi summopere colant, & venerentur: in te ducem fortissimum militares ordines coniectos oculos habeant, te duce, nihil ipsis arduum, aut dificile futurum arbitrantur, sed summam gloriam consecuturos sperant. Non vere or quin ab omnibus quibus me angustiatum esse cognoscis, pro tua singulari humanitate protegere digneris, solus enim ipse de manibus inimicorum incolumen redidisti. Haec qualiacunque sint antiquorum phylosophorum medicorumquè placita, tibi numini meo di cata esse volui; cum te non solum patriae verum enim vero omnis virtutis decus, atque prorsus ornamentum esse conspiciam. Laeto igitur animo, quo tibi trado, eas suspicias oro, meque ut soles tuo semper patrocinio conserva. Vale.