1678: Muzio Febonio
"Historiae Marsorum libri tres, vna cum eorundem episcoporum catalogo. Auctore Mutio Phoebonio Marso, U.J.D., Protonotario Apostolico, Ecclesiae Trans Aquensis Abbate, et Marsorum Vicario Generali. Illustrissimo & Reverendissimo domino d. Didaco Petra, marsorum episcopo, qui opus hoc postumum illustrauit, & auxit. Neapoli, apud Michaelem Monachum 1678"
Muzio Febonio (latinizzato in Mutius Phoebonius), ecclesiastico, agiografo, storico e poeta marsicano, nacque ad Avezzano il 13 luglio 1597 e morì a Pescina il 3 gennaio 1663. Nel 1678 nella sua monografia "Historiae Marsorum" scrisse:
De Albensibus, & Alba Marsorum
CAP. V
[p.155] Postremi nostrorum Populi à Plinio Albenses recensentur, & in illis Alba ad Fucinum Lacum posita, quae Livij censura intrà Equorum fines persistere (Livius lib.10), cum coloniam deductam asserit, in dubia assertione asserendum videtur, sic enim lib.10 L. Genusio, Servio Cornelio Coss: Soram atque Albam Coloniae deductae sunt. Alba in Equos sex millia Colonorum scripta. Sora agri Volsci fuerat, sed possederunt Samnites, eò quatuor millia hominum missa (Appian. l.3 Strabo lib.5).
Quem secuti sunt Appianus lib. 3 & Strabo lib. 5 sive vetustissimorum auctorum, qui oscitantèr, & parùm accuratè scripserunt, [p.156] vestigijs inhaeserint; sivè ob incertos fines, & qui vix dignosci possèt, Volsci, latini, Marsi, & Equi commixtos habuerint, in errorem, impegerint, sivè quod verba Livij aliter sonent, cum enim in Equos dixerit, ac contra Equos dicere voluisset, etenim victis Samnitibus L. Posthumio, & T. Minurio Coss. A.V.C.C.D.XLVIII. Sora, Arpinum & Cosentia (seù legendum secundum Cluverium, Aesernia) recuperata, illisque pacem petentibus, antiquum foedus restitutum; in Equos, qui per multos annos sub specie fictae pacis quieti manserant, Romanorum arma sunt versa: hi quippe excitati Hernicorum exemplo (quibus, ob arma in hostes conversa, ut Romani Cives ascriberentur, in praemium fuit) auxilia Samnitibus, qui tunc bellum renovarant, prestiterunt. Samnitibus demùm pacem petentibus, peracto consilio, Consuli negotium à Senatu datum, ut diligenti perscrutatione indagaret, an arma abiecissent: ille per illorum agrum discurrens, cum pacata omnia invenisse, referret, antiquum foedus restitutum. Post haec Patrum, ut Equorum iniuras vindicarent, commune consilium fuit; undè decreto bello, cum Foeciales illis innotescerent, statim exercitum, tumultuario similem, compararunt; si quidem cum iam desuescerent arma, ut quibus iam diù imbellis, in ocio militaris disciplina desierat, sine Duce, sine ordine processerunt. Castra denique in conspectu Romanorum exercitus, cum sisterent, minimè conserere profuturum, cum validissimo hoste,& aciebus bene dispositis expedire trepidarent; intempesta paenitentia acti ancipiti cura, animos illorum sollicita trepidatione premebat. In diversa diù agitati castra deserere perutile magis fore, & intrà propriorum Oppidorum maenia se ipsos tueri utiliùs expedire decreverunt. Undè dissoluta acie, castrisque relictis, ad sua remearunt, ea deliberatione Romano Consuli (cum fratis aliqua inesse consilio primitùs suspicaretur) non cito palam facta, tandem re benè perspecta, expiatis castris (cognita) illos insequi, Oppidaque singula aggredi decrevit; nec distulit deliberata, quin statim in eorum Oppida irruens, intrà quinquaginta dies victor extiterit, ita reference Livio lib.9 (Livius lib.9).
Palatibus hostibus per agros, prima luce Romani signis prolatis, in acie consistunt, at ubi nemo obuius ibat, pleno gradu ad castra hostium tendunt, caeterùm postquam, nec stationes pro portis, nec quicquam in Vallo, nec fremitum consuetum castrorum animadverterant; insolito silentio moti, metu insidiarum subsistunt; transgressi deinde Vallù cum deserta omnia invenissent, pergunt hostes vestigia sequi; sed vestigia in omnes aeq; ferentia partes, ut in dilapsis passim, primò erreres faciebant, post per exploratores, compertis hostium consilijs, ad singulas Urbes circumferendo bellum; unum, & triginta Oppida intra dies quinquaginta oppugnando ceperunt, quorum pleraque di ruta [pag.157] atque incensa, nomenque Equorum propè ad internecionem deletum. De Equis triumphatum.
Cumque eorum exemplo excitati Vestini, Peligni, Marrucini, & nostrates, qui in arma pariter erant, clade vicinorum animo prostrati, pacem pariter petijssent, illis etiam equo faedere dato, undique pacata Provincia Romano reddita est imperio. At Senatus, qui non otioso rerum apparatu Reipubl. securitatem, & augumentum sitiebat, non tam in ea, Quae in praesenti blandiebantur, quam quae deinceps futura esse poterant, diligenti ponderatione perseutabatur; omniumque, qui in amicitiam redierant, fines rimabatur, an fractis animis pacem petierint, an aliqua ex infidijs molirentur; animum, necessitatem, & cuncta circumspectantia accuratè numerans, modum precavendi mala, quae occurrere possent, ex cogitavit. (Cassiod. lib.1) Munitio enim semper tractanda in ocio est, quia malè tunc quaeritur, quando necessaria indicatur, omnia enim subito probantur incauta; nec animus potest esse in audaciam pronus, qui diversa fuerit cura sollicitus. Cum de Hernicis, & nostratibus nulla suspicionis circa animum tangeret; nos siquidem Cives adscriptos, in amicitiam ascitos, & nunquam, ut hostes habitos; sed proprij tantùm iuris defensores in arma aspexerat. At de Equis & Samnitibus non idem iudicium, utroque enim saeuos, & infedeles hostes, & qui necessitate, non voluntate cesserant iudicabat; at ne armis simul iunctis aliquando insurgere possent, & nova aliqua moliri, in eo mentis cogitationem dixerit, ut contrà utrosque munimenta pararet; sicque Albam in tuto loco positam antiquissimam Marsorum Civitatem, adversus Equos colonia designavit. Soram verò à Samnitibus modò receptam, contrà illorum impetum colonis adauctam securam habebat.
Sita est enim Alba intrà nostrorum fines, longè ab Equis 8 in colle, qui in ipsa elevatur planitie II M.P. à Velino Monte, & 3 M.P. à Fucino Lacu dissita, in Ora vallis, qua ad Equos itur, & in illis circumspecto Monte, ab altera parte Arcem pariter, eo tempore constructam, quo ne facilis ingressus, egressusque esset, & ne populando extra fines, amicos Populos aut turbare, aut in societatem (ad pernicem Romanae ditionis) ascire possent; sed Coloniae praesidio arcerentur, cohiberenturque; & hoc persuasi timore in amicos Marsorum terminos hec presidia extulerunt, ut faederatis tutamen, & hostibus terror essent; unde, & non aliter Livij textus intelligi potest, quam (ut diximus) in Equos (idest contra) cum ex alia ipsius assertione manifestis verbis propaletur; sic enim lib.6. (Liv. l.6) Inde in Pelignos pervenisse, praeterque oppidò instituit in Marrucinos transisìre, inde in Albensi agro in Marsos, hinc Amiternum, Ferulosque vicum venisse.
Praecipue cum simili pronunciatione, cum de Carseolo agit (ut [pag.158] mox videbimus) sit usus; vel nisi cum Cluverio hoc erratum à Livio, ut à Plinio in Atinatibus, & à Ptolemaeo in Arce asseramus: qui utrique in Volscos positas; scilicet Atina, & Arx, asseverant; at nos illis parùm haec nostra loca innotuisse, & ad affinitatem nominis tantum suam sententiam accomodasse demonstramus; cum Antinates, quos Atinates Plinius appellat, nostros ostendimus; ab Equis autem posito lapide discriminabantur, qui effossus elapsis annis inter Oppidum Lofrini, & Villam S. Stephani, in loco qui dicitur, le colonnelle literis maiusculis exaratus
ALBENSIVM FINES
Conservatur modò in Ellcesia S. Mariae propè Scanzanum. Arx autem, quam in nostro etiam situ Ptolemaeus ponit in prospectu Albae sita erat, quod & modò Arce (corrupto vocabulo) nominatur; & Paulus Marsus in 4. Fastorum Ovidij Montes Cariae dicit & Carolus Primus Andegavensium Neapolis Rex, in Epistola sua ad Clementem IV Pontif. Maxim. relationis numerandae victoriae, quam de Corradino reportavit, Carchij Montes dicit, sic enim. Ego ipse de passu in passum per tres dies, totidemque nocte sequens, & prosequens, tandem percepto, quod dicti hostes per Techi partem ingressi sperabant per Marsicana rura discendere, & pervenire Sulmonem, quodque inter Scurculae, & Carchij montes in quadam planitie sua infelicia castra defixerant.
Quod Oppidum Comes Rugerius de Alba, cum militare servitium pro terrae Sanctae recuperatione Gulielmo Regi an. MCLXXXVII sponderet, feudum habere profitetur: ut in registro per D. Carolum Burellum nuper editum, habetur. Carcem in Marsis, quod est feudum 6 militum, attrita priore, vel commodiore pronunciatione, novum accomodatum, Carce, vel Carchium, pro Arce ediderunt.
Eratque illud ad Arcis formam incastellatum (ut modò maenia monstrant) & in extremo montis fastigio, qui interponitur Valli, per quam ad Equos est transitus, quò primus Anio transcurrens Reate protendit; cuius cacumen ovalem formam habens, muris undique cinctum Oppidum complebat; ad quod asperum, & insuetum iter; praeter quam per iugum, quo arcta via, vix tres simul incedentes recipiebat; unde, & ad illud introitus per unam tantum ianuam, antè quam fortelitium duabus vallis munitum insurgebat. Seculis transactis, habitatoribus desertum, Malleani, Roscolis, ac Sanctae Anatoliae non vulgaribus Oppidis principia dedit; extant modò per ambitum moenia, quae non parvi Oppidi vestigia signant.
Mons ipse, humiliores praecellens in planitiem, Civitatem ipsam, & transitum ad Equos uno prospectu dominatur; & ne facilius ad [pag.159] nos incursibus via aperiretur, inter se circumspectantia erant fortelitia extructa, ita ut uno oculorum ictu, ad se quisque signa daret, ad paran ium contra hostes tuitionis vires in monte; ex adverso supra Scurculam, & in eminentiori, qui & Vallem de Nersa, & planitiem prospiciunt, supra Reofalcum, & supra Paternum erat alterum, ita ut nec Equorum, nec aliundè advenientium hostium insidiae timerentur. Et sivè illo, sivè alio tempore, ut timor pelleretur, & statio securior esset, sint addita munimenta regioni, nulla certa ratio reddi potest, caeterùm Equorum animi, ita praesidio novae Coloniae turbati, ut aegrè ferentes, in eorum finibus, angustijs erectae Arcis presidiari, & ita dominantium fraeno vinci, ut spes illis tolleretur, aut libertatem tueri, aut de imurijs aliquando vindictam sumere; sed prostrati penè ad servitutem, pro libito victoris redigi dubitarunt, itaque praeclusi, ut ignominiosum contra ipsos fulcrum tollerent moliri parant. Sic exorti, comparato exercitu, vires restaurant, modernamque Coloniam sternere destinant, illamque totis viribus aggressam, dum expugnare nituntur, à Colonis ipsis (novae Arcis subsidio datis) strenuè repelluntur; attamen eorum audacia Romanorum fortitudinem inusitato timore concussit, cum absque externorum auxilio una gens sola, quae paulò ante, aperto bello, aciem conserere timens, nullam aliam tuitionem habere, cogitare potuit, quam intra septa murorum contegi, & sic insequentis victoris ire cesserit, ut ultima quaeque passa credita fuerit, tantum modo facinus auderet ut Coloniam tollere cogitaret; quarè (ut in arduis consuetum est) ad novum bellum exortum Dictatorem C. Lulium Bibulcum, & M. Titinium magistrum Equitum edixerunt, solemni ritu (addito voto) Deae salutis domum aedificanti, si ab imminentis belli periculo Respub. libera existeret Dictator tamen bellum aggressus primo impetu Equos deiecit, & octavo post pugnam die, triumphum accepit, & votum Deae persolutum. sic Livius M. Lucio, & Q. Emilio coss. reintegratum Equitum bellum, Coloniam Equi aegrè patientes, velut Arcem suis finibus positam, summa vi expugnare adorti, ab ipsis colonis pelluntur; caeterum tantùm Romae terrorem fecerunt, qui vix credibile erat, tam affectis rebus, solos per se Equos ad bellum coortos, ut tumultus eius causa Dictator diceretur. C. Lulius Bubulcus cum M. Titinio magistro equitum profectus, primo congressu Equos subegit, & die octavo (triumphans in Urbem cum redijsset) aedem Salutis, quam coss. Voverant, Censor locaverat, Dictator dedicavit.
Ex his in finu Marsorum posita urbs designatur, quam & Strabo lib.5 ob finium incertitudinem conterminam vult. (Strab. l.5) Latinorum autem Urbium maxime mediterranea est Alba, Marsis contermina.
[pag.160] Accuratius tamen Ptolemeus in nostro reponit: Marsorum qui orientaliores sunt Equicolis Oppida, Arx Alba Fucelis.
In hoc Ptolemaei textu, ex Cluverij observatione, & Graeci exemplari collatione, vocabulum vitiatum apparet, ut pro Alba Fucentia, Alba Fucilis sit scriptum, sic & Plinius, & Strabo ad lacum Fucinum eam ponunt, ut ex hoc fucentia sit dicta; sive quod eorum temporibus excursus lacus ad pene radices collis (in quas residet) pervenerant; sive quod ager omnis ad ripam usque Albensium erat. Unde & Populi ipsi Albenses, ne cum Albanis confunderentur, & ut distinguerentur ab illis, quibus ab Alba Liguriae Albenses Pompeiani sunt appellati; etenim illa Alba Pompeia dicitur.
Antiquissima Civitas, cuius principium Urbis natale longè praecessit eiusque origo, cum ignoretur, ad Aborigines primos regionis incolas referenda, ab illisque nomen tributum, quamquam Appianus à Romanis additum suspicetur. Romani quondam in Equatis Oppidulum, quod communierunt, Albam de Metropolis suae nomine appellarunt, progressu temporis, sive corrupto vocabulo sive ut ab Albanis distinguerentur, Albenses vocarunt.
Sed errore ducitur, nam Livius in Coloniam tantum deductam, nec illi tunc nomen inditum, quod hadebat, antequam Romana Urbs insurgeret, imo Ascanius ipse Aeneae filius cum suae Civitatis conderet fundamenta ad huius nostrae Albae differentiam, Albam longam appellandam censuit, ut apertis literis Halicarnasseus lib.1 dicit. Ad discrimen autem alterius Urbis, quae eiusdem erat nominis, additur cognomen ab situs forma.
Ex quibus verbis Cluverius consequentiam signat, ergo Albensium in Marsis prior, Albanorum Alba in latio.
Posita erat in parum elato saxoso in colle, cuius vertex in duo cacumina divisus planam vallem in medium complebat, amboque propugnaculis, & maenijs ex grandioribus saxis quadratis erectis vallata, fastigia circumsepta custodiebant; que nec penitus aevo cesserunt, quin & in ipsis ruinis magnificentiam eorum ostentent; duabus iuanuis ad extrema intermedia custodiebatur, quae pendulas, & recidentes cataractas portas ad hostium irruptionem propulsandam accomodatas habebant, & alia que aditum muniebant, additis turribus securiori munimine ad situs accommodatum praesidium addimentum, de quo Strab. lib. 5 Alba Marsis finitima in excelso locata saxo, prope Fucinus est lacus. (Strabo lib.5)
His presidijs (ex innata loci situatione) quippè libera undique à supereminentium vicinorum timore sibi ipsi dominabatur, cui, quae ex inhabitantium industria, & Romanorum consilio adiecerant, in omnem eventum, ad machinationes, & aggressus spernendos secura, & fida tutela, habebatur: ut iam (Senatus censura) ad continen[pag.161]dos devictos in fide tutissima statio comperta iudicaretur; in eamque quamplurimi Principes, Regesque captivi missi (ut ad inexpugnabile fortilitium) (Strabo) in munita custodia tenerentur, ut ex Strabonis testimonio, eodem lib. recitato: Alba verò multoties ad noxiorum custodiam usi sunt Romani, cum excubias tempus postulat, quod ager ipse in profundo locatus sit, & quasi vallo circumseptus, in ea carcere coercendos includentes.
Nam cum Scipio (cui ex devicta Aphrica, nomen Aphricani additum) Syphacem Numidarum Regem praelio victum, captivum haberet, Romam, ut victi Regis splendore sui triumphi gloriam decoparet, miserit. Senatus decreto ad huius Arcis custodiam transmitti mandatum; licet dum, ut triumphanti serviret, transmitteretur, ut clarior pompa in ornatu splendidissimo, & omnium magnificentissimo reddetur, Tibure (communi omnium fato) in hoc uno optabili, quod vultum victoris, & ignominiam captivitatis meruit morte declinare, decesserit; & quod Regio funere Patres honorandum censuerunt Livius XXX. (Livius 30) Consulti inde Patres, Regem in custodiam Albam mittendum censuerunt, morte dubtractus, spectaculo magis hominum, quam triumphantis Syphax est: Tibure haud ita multo post mortuus, quo ab Alba traductus fuerat, conspecta tamen mors eius fuit, quia publico funere est elatus.
Devicta deinde Macedonia, captoque Perseo Rege cum tribus filijs, quem cum prostratum ad genua Paulus Emilius Consul vidisset, miseratus Regis calamitatem, iuxta se in sella collocavit, & ut ante currum postmodum cum filijs in solemni triumphi apparatu, fastum militarium honorum praecederet, cum servasset; ad huius propugnaculi praesidium, ut servaretur, una cum filio Alexandro, Senatus pariter transmitti mandavit. Livius XLV: (Liv.60) Patres censuerunt, ut Q. Cassius Persea Regem cum Alexandro filio Albam in custodiam duceret.
Nec quartum inde durae captivitatis annum protrahentem calamitatis vinculis dissolutis à corporea carceris mansione liberum spritum relaxans, sub durioris custodiae ergastulo corpus reliquit, nec in aspero fato ingloria Mors fuit, quae sumptuoso publico funere à Romanorum Principum clementia meruit honorari. (Velleius I) Velleius primo: Post victum captumque Perseum, qui quatriennio post in libera custodia Albae decessit.
(Valer. Mas. lib.5 c.1) Et Valerius Max. lib. 5 cap. 1: Consimili clementia in Perseo usus est; nam cum Albae, in qua custodiae causa relegatus erat, decessisset. Quaestorem misit, qui eum publico funere efferret, ne reliquias regias iacere inhonoratas pateretur.
In libera custodia Velleius dicit, cum in ipsa Civitate decessisset, nam quos duriori custodia mancipari desiderabant (ad quam ante [pag.162] diximus) Arcem mittebant. (Diodorus Siculus lib.XX, Livius lib.61) Postremus, Livij, & Valerij Maximi testimonio, Bituitus Avernorum Rex recensetur cum quo Q. Fabius Maximus feliciter cum pugnasset CN. Domitius eius successor, cui Regis & Allobrogorum consuetudo desierat, illisque ex veteri iniura offendus, ut falleret, cum ad illius suffragia provocasset, ut Victoris clementiam experiretur, Romanamque urbem peteret (dissimulato consilio) suasit, ad se ut deliberationem acceleraret, & accederet sollicitavit. Ille spe reconciliationis, & faederis ineundi, nihil insidiarum timens, allectus, illius fidei se commisit; & statim, ut hospitio excepit, navigio impositum Romam transmisit; & licet Senatus factum improbaret, tamen ne patriam regresso Regi daretur nova belli occasio, Albae custodiendum mandavit, sicque rem Valer. Max. lib.IX cap.VI recenset. (Valer. Max. lib.9 cap.6).
Opitulabatur praheminentis loci fortitudini, & murorum coacervata callationi electorum Militum legio, quae non solum ad tuendos in fide colonorum animos, & ad hostium spernendos insultus, sed ad omnem eventum ibidem parata erat, pro Reipub. Urbisque accomodata praesidio, ex electissimorum nostrorum Militum electu, quae & Marsia dicebatur; ex qua non nisi ad timendos Reipublicae casus evocabatur, de Cicer. Philippica 3 Legio Marsica Albae constiterat, in Municipio fidelissimo, & fortissimo; & idem Philippica 4 Albae constiterant Martiales in Urbe opportuna, munita, propinqua fortissimorum Virorum, fidelissimorum Civium, atque optimorum. (Cicer. Philipp.3)
(Appian. lib.3) Et tantae expectationis erat, ut victoriae spes in illa reposita aestimaretur; unde cum à se deficere, & partes novi Caesaris Octavij, sectari Marcus Anton us cognovisset, Urbem relinquens, Albam, ut ad suam devotionem reducere procuraret, petijt; sed frustratus eventu, invictorum Militum virtute ab Urbe, & conatu exclusus, Tiburim se recepit sic Appianus lib.3: Albam ubi Marsia consederat profectus est, ut eam ad suam revocaret auctoritatem, sed exclusus Urbe, & reiectus à muris, retrocessit. Ipse autem cum ijs, qui aderant, Tibur usque progreditur.
Et cum in Senatu ea de causa ab ipso Marco Antonio criminaretur, talibus laudibus à M. T. C. commendari promeruit, & plusquam homini convenit praeconijs extolli, ut in eum Philippica IV. Quid legio Marsia? quid quarta? cur laudantur? Si enim Consulem suum reliquerunt; vituperandae? Si inimicum, laudandae? & paulo inferius Tunc illas coelestes divinasque legiones Marsiam, & quartam, quibus cum Consulem suum non modo reliquissent, sed bello etiam prosequerentur, honores, & praemia spopondistis.
AEquè etiam laudanda, ut timenda legio, quorum milites, ut corporis robore praestabant, ita & armorum genere, siquidem scuta illi peculiaria erant, quae & Albensia, & ex amplitudine decumana [pag.163) dicebantur; & licet gravioribus armis praecincti ad bella pergerent non ponderoso illo onere, desteritatis, sgilitatisque conserendi retardabatur motus; quin nemo uberius, dexteriusq; iaculandi arte vicem illis abstulerat? Unde Halicarnasseus Marsorum veloces gentes dicit, quod idem est, ac agiles, ut Henricus Sthepani interpretatur.
Eorum conatus in missilibus, plusquam in alijs armorum generibus erat; hisque praecinctos ad certamina, Silvius noster dicit, cum sparo, quod agreste parvum, & missile telum, à spargendo sic dictum interpretatum; & in pugna eminus in Hostes iaciebatur, cui adijciebantur fundae, ad lapides, glandesque proijciendos accommodatae, quam usum ex attrita experient ia edocti, ita callebant, ut etiam volitantes aves in aere exincerto quasi in indubitato Ferirent. Silius 8. (Silius 8).
Omnibus in pugna fertur sparu, omnibus alto
Assuetae volucrem caelo dimittere fundae,
Pectora pellis obit, caesi venatibus ursi.
Communis spari, vestisque usus cum Marrucinis, Frentanis, Vestinis, tum caeteris eiusdem regionis fuit, & in insectatione ferarum, ut corpora labori assuescebant, sic animos ad certamina exercebant; proprium tamen Marsorum usus amplorum scutorum, & usus fundae ad scopum attingere semper fuit; sic Sidenna. Et Marsi propius succedunt, atq; ita scutis proiectis tecti, saxa certatim lenta manibus conijciunt in hostes. (Cornel. Sisenn. lib.2 c.4 penes non in collect. Auson.)
Naturalis huius habitudinis robore, armorum experimentatis exercitationis praesidijs, non solum Equorum exercitum, qui ad insurgentis coloniae incrementum evertendum accesserat cluserunt, sed & Marci Antonij triumviri sedulam industriam, ut ad sua vota caperet, abiecerunt; quin, & sodalium Italorum conventum, cum pro libertate pugna iniretur, illaque stricto agmine cincta, ut faedere uniretur ad abijciendum Romanae Reipub. iugum cum premeretur, abiecit.
In uno tamen rerum haud prospero eventu, parum sibi felix, cum post Cannenssem pugnam cum alijs XII Colonijs impositum pecuniarum, & Militum pensum, praestare abnuerit, non faedera spernes, sed quia tot attrita incommodis minime posset; etenim, & si Italiam Annibal excesserit, nec cessare Romani à tributis, nec militibus latini nominis in Siciliam transmissis (iam octavo completo anno) vacationem concedere, aut ad Patriam revocari animus erat; unde in hoc unum coloniae ipsae iverunt consilium, ut alleviarentur, & ut suppetias dare distulerint, causamque Senatui patefacere, quam earum deliberationem, nec probavit Senatus ipse, nec puniri iussit; sed prudenti (& ad res gerendas accommodata dissimulatione) ad tem[pag.164]pus distulit. Itaque sexennio post, cumde supplemento legionum, quae in Provincia erant, egeretur (dempto iam metu), cuius gratia res dissimulata fuit, cum interim, boni, obedientesque socij pro fide, & obsequio Populi Romani continuis tot annorum delectibus iam penè exhausti essent; neque minus acceptae, & dum necessitas urgebat iugum obedientiae abiecerant, vacatione, honoris causa, frui viderentur. Placuit Patribus, facinus iam penè obliteratum in memoriam revocare ausumque penae luitione, ex duplicata mulcta diluere, ut Livius IX recitat: (Livius 9) Sub hanc vocem non memoria magis Patribus renovata rei penè iam obliteratae, quam ira irritata. Itaque nihil prius referre Consules posse decrevere, ut Consules Magistratus, denosque, Principes Nepae, Sutrio, Ardea, Calibus, Alba, Carseolis, Sora, Sinuessa, Setia, Circeis, Narnia, Interamne (ex namq; Coloniae in ea causa erant) Romam accirent, ijs imperarent, quantum quaeque earum Coloniarum militum plurimus dedisset Populo Romano, ex quo hostes in Italia essent, duplicatum eius summae numerum peditum daret, & Equites centenos, vicenos; si qua eum numerum Equitum explere non posset pro equite uno tres pedites liceret dare; pedites, equitesq; quam locupletissimi legerentur, mitterenturque, ubicumque extra Italiam supplemento opus esset; si quae ex ijs recusarent, retinere eius coloniae magistratus, legatosque placere, neque si postularent Senatum dari prius quam imperata facessant. Stipendium praetere à ijs Colonijs III M. aeris asses singulos imperari exigique, quotannis; censumque in ijs Colonijs agi ex formula ab Romanis consulibus dataprius quam Magistratus abirent.
Illius ager sive quia glareosus, sive inundatione ex imbrium profluvio per Velinum Montem descendentium infoecundatus, parum Cereri aptus, pomis tamen, sed agrestibus, quam plurimis abundat unde Silius (Silius 8):
.... Interiorque per udos
Alba sedet campos, pomisque rependit aristas.
Ad inundantium poius aquarum impetum, sterilitatem referre non ab re erit; siquidem multis ab hinc annis, abundantibus pluvijs quas planum in cacuminae Montis capere minimè posset, impetu facto, praecipitatis arginibus, per ipsum descendentibus penè Pagum Formae (in illius radice situm) obruerit, & tanta violentia praecipitabantur, ut ultra domorum vastationem, homines in suis grabatibus iacentes (nox quippe erat) avulsis ostijs domorum longè impulerit, & quamquam rarò contingat, arenarum, saxorumque congerie, quam secum adducit infoecundantur campi. Vestitur tamen collis undique arboribus, malorum, pyrorum, & nucum praeci[pag.165]pue, sed mala haud laeta omnia, pyraquae papae, & ex bergamo vocantur; nuces autcm iucundae, quas Plinius lib. XV cap 22. recolic. Adijciunt praeterea avellanas, & galbas praenestinas, quas maxime laudat, & conditas ollis in terra servari virides credit. Nucis Thasiae, & Albenses celebrantur, & Tarentinam duo genera fragili putamine, & duro.
Virescunt etiam vites, sed non ad maturitatem usque vina promunt, ideoque insuavia. Erant tamen circa in apricioribus collibus amaena, grataq; rura, quae & dulcioria poma, & gratiofiora vina, ficusq; perdulces promebant; selectissime tamen erant ficus, quas ex Siria, L. Vitellius, Vitellij Imperatoris Pater in suum ipsius rus detulerat, sic restante Plinio lib. XV cap. XIX. Ex hoc genere sunt, ut diximus Coctana; & Carice, quae conscendenti navim adversus Parthos omen fecere M. Crasso, venales praedicantis voce cauneae. Omnia haec in Albesense rus è Syria intulit L. Vitellius, qui postea Censor fuit, cum legatus in ea provincia esset, novissimis Tiberij Caesaris temporibus.
(Ioseph antiq. lib. XIIX c.7. Tacitus ann. lib. 12. Baron Ann. 37 & 38 & 39) Is Syriae Proconsul (cum antea consulatum gessisset) destinatus, Pontium Pilatum Iudeae Procuratorem, impium, in Christum Deum, Iudicem, ad Samaritanorum querelas, ut primirias luitionis sceleris sentiret, in ordinem redegit, qui impostoris cuiusdam manibus promissis allecti, in unum sumptis armis, ut denunciata assequerentur, convenerant; & cum à Pilato misso milite, maior illorum pars trucidata fuerit, illorum magistratus patratae caedis authorem illum accusantes, reum constituunt; unde Vitellius, subrogato in illius locum Marcello, Romam, ut apud Caesarem suam causam ageret, misit. Exacto postmodum Proconsulatu Censor effectus in gratiam Claudij Augusti plurimum venit, & post Messaline caedem, Agrippinae nuptias fovit, illasq; sic in Senatum promovit, ut publico decreto licite pronunciarentur. In Caesaris exinde, & Augustae obsequijs ascriptus, in hac, quam adamari a Principe, provinciam noverat, in qua mirabile illud Fucini lacus Emissarium confecit, rurales delicias in hortorum foecunditate, diversorum pomorum delectu ditatas elegit, hortumq; in quo modò Sancti Polini pagus ad montis ex adverso radices ad ortum solis estivum II M.P. ab Alba distantem suspicamur, cum & perdultes albae, nigraeque adhucibidem nutriantur sitque situs apricitate, ad omne non solum pomorum genus, sed ad olera, frugesque aptus.nam in parvo elevato colle riguo, ex laticibus undique insurgentibus humoris fluitione solum ubertatur, olusque virescit; & non insuavi Caeli temperie, amenitate foecundatur; arbores poma, uvaque maturato sapore replentur; unde, & vina alba non invidenda Albanis, Urbiventanisque producunt; & ex olivarum baccis non ingratum oleum, linumque non agreste, sed nobile, molle, al[pag.166]bumque gignit, hic ad voluptatis delicias, ut Principis genio blandiretur, Vitellius villam extruxit.
Praetorium iuxta ad viae Valeriae tractum, quorum operum magnificentiam ingentium saxorum parietes semidiruti monstrant; & non longè à fonte vestigia signantur, & publicorum balneorum in Ecclesia Sancti Laurentij (quae Praetorio successit) memoria recolitur, & ubi iustitiae simulacrum à gentilibus colebatur (reddito vero Deo cultu) Christi asseclae solem iustitiae, invictissimi Martiris Laurentij honore, venerare caeperunt, illicq; postomodum Cassinenses Patres (renovatis veteribus aedificijs) ad divinos recessus habitaculum contexerunt, quod cum fatisceret, Abbas Baldus à Paterno, novo iacto fundamento, extulit, ut in apice ianuae Templi inscriptio docet:
AN. D. MCCV. INDICTIONE. QUARTA
EGO. ABBAS. BALDVS. FILIVS. ALBERTI
IOANNIS. SALVI. DE. PATERNO. HOC
OPVS. A. FVUNDAMENTIS. FIERI. FECI
MANIBVS. MAGISTRI. GVARINI. ET
PETRI
(Ioanne Franciscus de Mirandula lib.2 cap.6 de aur. confic) Abeuntibus postea Monachis, caenobium haud diù stetit; & Ecclesia non tam temporis iniura, quam exquirentium Thesauros stulta, sacrilega, & audaci investigatione effossa, ad ultimum excidium devenit; cuius redditus Abbas Paterni, cum titulo percepit, licet immutata priori denominatione, Ecclesiam S. Laurentij in Cuna, ad praesens appellent. Notandum verò, quod agro in isto auri est generatio, sive naturali potentia in visceribus terra, sive herbarum temperata concoctione producatur, & ad superficem mandetur in perdicum gutture à Venatoribus persepe repertum, & Ioannis Francisci Comitis Mirandulae testimonio didicimus in lib. 2 cap. 6 de auro conficiendo. Inventum quoque aurum est in perdicum ventriculis tempestate mea, sive id illae dum in terrae superfice conspicerentur instar granorum deglutirent: sive generatum sit, ex eduliorum occulta potestate, quibus è terrae sint auri exordia communicata, praecipue in Marsorum montibus, herbarum potestati nobilitatis, quandoquidem non longe à Fucino lacu, parte quadam Albani campi perdices illas diversari, dum eis in loci adhuc puer militarem, non sine demiratione percepi.
Tam ampla, nobilis, & munita Civitas suo fato absumpta, in parvo redacta vico, fortissima structura, pergrandibus lapidibus tenacissimo caemento compactis (ut mirum sit à multis ab hinc seculis ali[pag.167]qua in parte perdurent ilaesa) conservat; non opere longobardico, ut suspicatur Baccius sed Romana potentiae laborioso artificio compactis, quo facilius inimicorum sperne et aggressus; passimque etiam per desolatae Civitatis ruinas incisi sepulchrales lapides cernuntur qui cum tantummodo antiquitatem doleant, nihilque per se sapiant, transcribere consulto praetermisimus; praeter aliquos In Ecclesia Sancti Angeli in ascensu collis ex Fabia tribu titolorum memoria legitur.
CN. TITVLEIVS. C. F
FAB. EQUES
C. TITVLEIVS. C.N. F
IIII. VIR. ITER. QVI
Ad fontem Androsciani:
C. TITVLEIVS C. F
FAB. PRAEF. EQ
(Platin in vita Paschalis II, Thomaso costa nell'additione al Colennuccio lib.1 fol.mihi 46, Cerillo negl'annali dell'Aquila l.1 f.4) Quo rerum infortunio à splendore fastigij sui ceciderit, ornatumque nobilis Civitatis amiserit, haud nobis adhuc compertum, fertur bello, sed incerto Milite, igne consumpta; cum in rudetis, quae in diem excavantur incendij attrita vestigia referantur; sed fabulae accommodatum inventum, quod successibus accomodari non potest enarratur; potius tamen Romano fatiscente Imoperio barbarorum, & intestinorum bellorum turbine Italia attrita cum alijs Illustrioribus Civitatibus in praeceps ruisse credimus (& praeter maenia) aedificia reliqua ita solo addicta, ut seges sit ubi Troia fuit, resecandaque falce; ex ruinis tamen insigne aliquid semper in dies ex aere, aut lapide eruitur. Et ad Urbem aut alio ex dominnantium arbitrio defertur, sicque exactis iam annis Romanorum Principum decor, Excellentissimus D. Philippus Columna, totius fere Marsiae Toparchiae Dominus ad suos in Urbe spectabiles hortos, domitoris Aphricae Scipionis, & terroris Romanae invictae potentiae Annibalis Carthaginensis marmorea simulacra murae artis industria excavata transferri curavit; praecipuum edificiorum detrimentum tulit cum Carolus Neapolitani Regni primus Rex ornamenta, insigniacque publicorum operum monilia, in Coenobij aedificatione, quod ad Salti amnis ripam, non longe à ponte, in campis Palentinis, inter ipsam Civitatem, & Scurculam II M. P. ubi à Corradino victoriam reportavit, asportaverit, & omni decore spoliaverit, illoque solo iam adaquato, facta sunt aliorum materia; siquidem nobile Sanctissimae Tradi dicatum Templum, in iam dicta terra Scurculae, ex illius lapidibus ets compactum; & quod ita [pag.168] aequale omnium rerum periculum subierit, & coniectura adiuvamur; siquidem transactis seculis, anno scilicet MC ex Urbe Guiliberto Parmensi Ravennati Episcopo, qui se in Petri Cathedram Henrici II Imperatoris potentia fretus intruderat, eiecto, Albae in cuta statione se recepit proprijs viribus, & schismatis fautoribus nisus copijs, & favore Riccardi Principis Capuae, Catholici electi Pascalis II Summi Pontificis conatus elidere arbitrabatur; sed non ità; nam Summi Pastoris vigilantia, qui schismata abolere, & heresiarcham toties capite damnatum, sternere totis viribus satagebat; omnes illius conatu elusit, & auro, & armis Rogerij II Siciliae Comitis aliorumq; Orthodoxorum auxilijs, ita ex Alba depulit, ut haud certo loco pedem figere permiserit, donec tandem profugus per montes Forconij aerumnis, & inedia attritus infelicem emiserit animam, pacemque Ecclesiae redditerit; & ne Divinae ultionis paenas, ossa illius penitu evaderent; quinquennio post è sepulchro ad flumen proiecta, spectaculum perduellibus Catholice Ecclesiae satis timendum dederunt.
Antipapae partes non Riccardus Aquilanus, sed Princeps Capuae sectatus fuit; siquidem eo tempore, duo eiusdem nominis proceres vivebant: unus Capuanus Princeps Catholicae Ecclesiae perduellis, cuius multa invaserat oppida: alter Fandi Comes, & ab Aquila, seu quia Civis, seu illi cognomen inditum, dicebatur ut Cerillus suspicatur, & hic universalis Ecclesiae Catholicae Episcopi partes tuebatur, ut diximus.
(Registrum Baronum per D. Carolum Borellum, Arciprete memorie del Sannio lib. 4 c. 7) Eo siquidem tempore non penè (ut modo auctis calamitatibus) habitatoribus destituta; sed si non antiquam speciem, tamen pernobilis Civitatis praeferebat; in qua, qui summo Romanorum Pontifici contraierat, cum electa militum manu, & fautorum Principum apparatu, se recipere merito posset; sed cum postmodum paulatim Cives perlaberentur, aliasque habitationes quaererent qui remanserant; cum in desolato loco simul coire, & communibus necessitatibus divisim habitantes occurrere, & in invadentium praedam facilè cadere possent, & imminentibus praevisis periculis in altioris collis apice novis menijs septo, sedem fixerunt; ad cuius tutelam nobilissimae Ursinorum familiae Proceres (qui diù eius dominatum, cum comitali corona sunt potiti) arcem extruxerunt; ad cuius ditionis Imperium caetera circum Oppida subiacebant, illiusque Dominus inter primores Regni Barones, & amplae Toparchiae possessione, & antiquae nobilitatis splendore numerabatur. Etenim anno MCLXI Berardus Albae Comes filiam suam Andreae Comiti Comini cum numerosae dotis apparatu, quo ius Comitatus redemit, & rebelles subegit, nuptuit dedit, & Rogerius ex co natus filius anno MCLXXXI, sub Gulielmo Rege, in apparatu sacri belli militare servitium pro suorum feudorum possessione militum LXXX & servientium C spopon[pag.169]
disse recensetur. Eoque Maiestatis celsitudine provecta, ut non de dignitarentur Reges illius insignia; sicque Ioanna Ducissa Duratis Albae, & Gravinae Comitissa enunciatur in diplomate pro Territorio Terrae Pennae huic nostrae Patriae concesso, anno MCCCLXXVI, que Margarita Regina Ladistai Regis Mater sequuta fuit MCCCCV prout supra retulimus, ad Columnensium Principes tandem cum tota ditione transimma, qua hodie feliciter potiuntur, sic est diminuta divitijs, sic aedificijs depauperata, sic habitatoribus deserta, ut vix illi Vici nomen conveniat; & quae iam sexmillibus Colonis à Romanis aucta fuit, vix viginti hodie familias capiat, sic fata ruunt, & magnae in praeceps (urgente fato) res prelabuntur. Vetustam tamen Maiestatem in tituli splendore, & Toparchiae caput adhuc retinet, & Iuris dicentis fedes est.
Transactis seculis, antequam ad hodiernam vastitatem deveniret, Deiparae Virginis sacratum templum, cum numeroso Canonjcorum Collegio Abbatiali titulo decoratum, quod modò extra maenia parum longè penè desolatum cernitur, illi erat; cuius servitium, ut novi Oppidi Incolentium commodari prospiceretur, ad Ecclesiam Sancti Nicolai intra septa erectam translatum fuit; numerusque Canonicorum ad septem tantum Personatus, ex Gentilis Marsorum Episcopi providentia redactus anno MCCCXCIV quorum aliqui adiacentium Ecclesiarum in circum erectis Villis servitio sunt mancipati, cum redentione stalli, aliarumque praeminentiarum, & obventionum.
In altero, qui ex adverso Colle est, Cassinensium familiae Patres ex vetustis ruderibus Principi Apostolorum magnificum templum, tribus fornicibus distinctum extruxerunt, illique iuxtà caenobium; ex Abbatis, Capitulique placito, post Monachorum discessum anno MCCCX Minores Conventuales ex Illustrissima Seraphica Religione fratres, usque ad haec nostra tempora successerunt, quousq; ex Sanctissimi Innocentij X constitutione suppressum, Seminario Pescinati addictum fuit. Templum ipsum plurimum antiquitate redolet, atrium cum anteianua columnis marmoreis excavacis constructum, ex vario pario opere vermiculato exculptum habet, cuius magisterij Fabrum incisa carmina indicant.
Civis Romanus doctissimus arte Ioanne,
Cui Collega bonus Andreas detulit onus,
Hoc opus excelsum struxerunt mente periti,
Nobilis, & prudens Odorisius adfuit Abbas.
Presbyterium ex Monastico instituto, ab anteriori templo columnis, tabulisque marmoreis separatur; quod fatiscens idem Odorisius Abbas sussulsit:
[pag. 170]
ABBAS ODORISIVS FIERI FECIT
MAGISTER GVALTERIVS CVM
MORONTE ET PETRVS FECIT
HOC OPVS
Lipsanis Sanctorum Martyrum quamplurimis argenteis thecis inclusis Ioanna I huius Regni Serenissima Regina ditavit.
In cornu Evangelij ipsius Presbyterij in lapidea capsa, ferreis cancellis munita, includitur corpus Beati Benedicti, quem ferunt Seraphicae, vel alterius cuiuspiam Religionis alumnum, contemplationi deditum in remota solitudine ad Velinum Montem in quodam antro, quod ad hodiernum diem (la grotta del Christiano) appellant, arcanis celestibus ad corporis sui usque dissolutione vacasse, & postquam ad caelestia migravit, miraculorum signis coruscantem inde translatum, illius anniversariae memorie celebritas XII Kal. Aprilis, quo Catholica Ecclesia Monachorum Patriarchae Benedicti festum veneratur recolitur. Sive utriusque is fuerit natalitius dies, sive quos una complectitur nominis determinatio, unica celebritate fidelium devotio recolere decreverit; illius autem acta, vitaeque gesta cum plurimum insudaremus nullibi expiscari potuimus.
Undequaq; totus collis ruderibus, & veterorum aedificiorum monumentis refertur, & adhuc Iovi Sacrati Fani vestigia aliqua mostrantur, reliquorum inanium Deorum delubra, vel perierunt, vel veri Dei cultui cesserunt. Erat in descensu collis (& nunc pene dirutum Cassinensium Patrum S. Angelo dicatum templum.
Ante ascensum in austro, ad radices, sacellum Divo Leonardo sacratum adhuc extat, quod quondam totius Comitatus aula ad communia negotia pertractanda erat; sunt in eo lapides priscorum memoria signati, quorum unus sic se habet.
C. VOLCEIVS. C. F. L. MARO
P. L. TIVMO
Alter in basi Altaris sic extat.
NICOMAGVS. SA. F. L. S.
P. AA. TAA. TETIDI. L. S.
DOROTEI. TIE. . . .
BASIM. DON. DANT
Illius desolatio sive hostili ferro, sive ponderibus librata suis advenerit, multorum pagorum, Oppidorumque principium fuit; siquidem [pag.171] Cives ipsi, qui villas, latifundiaque tenebat, domum, familiam, cum suis fortunis, laribusque quisque in sua rura transtulit, quod, & Amicorum, familiariumque adventantium numero indies adauctum, communi inhabitantium consortio rus in Oppidum transijt, quorum aliqua nomina secus à communitate desciverunt, promiscua siquidem caetera omnia, ac si unus esset incolatus ad usque hodie retinent.
(S. Polinus, Andruscianum)
Sunt illa praeter S. Polini pagum ad collis radices, in occasum versus Andruscianum, idest antrum sanum ab antro, quod infirmantium saluti propitium erat, à temporis iniuria ad nos dervatum; & in ipso pago non longe à fonte brutorum, nunc Aula cernitur, circa quam rudeta insignis alicuius aedificij formam monstrant.
(Massa Sottana, Massa Corona)
Sunt & alij duo pagi ad austrum II M.P. ab Alba ipsa in planitie, quae Velino Monti interponitur, Massae nominati quorum qui Velino appropiatur ex Dei Genetricis templo de corona, Massa corona nomen adijcitur; alterinferior Massa nuncupatur, quorum ager parum Cereri, sed croco aptus, pecoribus grata pascua praebet; undè, & Incalae opes augent; inter utrumque aliud aiusdem Immaculata Virgini de Ripula templum insurgit, quod Incolarum devotione frequentatur; & aliud Apostolorum Coryphei fratri dicatum, in quo sepulchralem Amarediae Licine lapidem invenimus, qui sic se habet:
AMAREDIE
LVCINE
QVE. VIXIT. ANNOS
XVIIII. MEN. VII. QVE
MONDION. IN. MONVMENTO
SVO. MAREDIVS. APER. PATRO
NVS. C. MAREDIVS. SEVERVS
ET. MEREDIA. S. PYCHE. FILIAE
PIISSIMAE
(Forma)
Ad ortum ferè aestivum ad Alba II M. Pass. ad ascensum Montis Magnolae aliud quod Forma vocatur ab aquaeductis, qui communi vocabulo forme appellantur, quibus que modo ibidem flaunt ad Civitatem aque ducebantur, sic dictum; (Ostiensis l.I cap. 36 & lib.3 cap.39) de quo in Chronicis Cassinensibus aliqua mentio habetur; nam in donatione, quam Ludovicus Imperator Monasterio S. Angeli in Barregio iuxta flumen Sangri stipulasse recensetur, inter alias Ecclesias Sancti Antimi ad formas in pertinentiis Marsorum numeratur, & Alibi à Nobilibus Marsorum Divo Benedicto Ecclesia Sancti Patris ubi forma vocatur, & Ecclesia Sancti Donati supra ipsas Formas cum omnibus, quae ad ipsas pertinebant, traditae asseruntur.
(Castrum novum)
[pag.172] Et cum parum inde disceditur, in angusto vallis, in apice insurgentis collis Castri novi pagus invenitur, cuius ager frumenti ferax, & pratorum copia ridet, estivis ardoribus amaenitate situs, aquarum& abundantia periucundum habitaculum praebet; cultoribus tamen, inhabitantium numero penè derelictum.
(Cappella)
Ad duo milliaria ab Alba occasum versus turribus, & valle munitum Castellum, Cappella nominatum insurgit, & Iconibus, Cappellisque, que Cisterciensium familiae Alumni, circa Ecclesiam Sancti Nicolai, in qua eorum erat Monasterium, pro monastice discipline cultu, aedificarunt; quod exinde ex permutatione cum Ecclesia Sanctae Mariae de Pertuso in pertinentijs Sorane Dioecesis in montibus; quos diximus sita, que de iuribus Marsorum Ecclesie erat, ad Marsorum Praesulem devenit; & reclamante postmodum Abbate Casamari permutatio ipsa ab Honorio 3 anno MCCXVI irrita declarata fuit, & postmodum, cum exemptam ab omni Episcopali ditione Monachi praetenderent, Gregorius IX ratam habens sententiam Ottonis tituli Sancti Nicolai in carcere Cardinalis, cui discussio causae demandata fuerat, & suo diplomate Episcopalia iura perpetua stabilitate firmavit; exacto deinde tempore, cum Cistercienses penè ex omni Comitatu recederent, Monasterium in Castrum transijt, & inhabitantes Coloni à Cappellis nomen illi indixerunt, cuius Ecclesia extra menia à Parocho, Abbate nuncupato, libera ab omni Monachorum censura custoditur, ager ad segetes, & vites aptus dulcia uva, & poma ex omni genere grata nutrit; laticibus undique insurgentibus tantum offenditur, ut cum sepè nebula obumbretur, parùm salubri aere gaudet; fons propè Ecclesiam limopidissimis undis abundans crystallino humore, & pergrato sapore scatet.
Ad haec omnia Comitatu Toparchia hodie fines suos extendit, una olim omnium Universitas quatuor centum familias habebat, nunc vix dimidiatum numerum explet.
(lib.2 cap.36) Quae autem re, & nomine è communione desciverunt adductis aliunde familijs in insignioria creverunt oppida; quorum & si non amplum, notum tamen Paternum ad radices rupis Cervarae in capite lacus ad meridiem III M. P. ab Alba est. Quod Hildebrandus Dux Spoleti cum agro quingentorum simul modiorum, & multas familias, cum piscatione ad lacum Fucinum usque ad Piscinam anno MCCLXXIV Divo abtulit Benedicto; ut Leo in Chron. lib. I cap. XIV & Ludovicus Pius anno MCCCLXVI Monasterio Sancti Angeli in Barregio inter alia Ecclesiam Sancti Georgei in Paterno, ab Antecessoribus collatam suo diplomate confirmavit. Quae postmodum Theobaldus Abbas concessit cuidam Ricconi pro annali censu solidorum LX & piscibus octingentis, & multò antè Monasterio Sanctae Mariae de Luco, quidam Apicus de Paterno hereditatem suam testamento [pag.173] (lib.2 cap.VII) dedit, ut in eodem chronico lib. 2 cap.7 antiquum fortilitium ad excubias Regionis ex lapidibus quadratis à Romanis olim erectum supra Oppidum CC. P. conservatur; non aliud quippè in eo praeter hoc memorabile; centum ferè in eo numerabatur familiae, nunc vix decem, & ita depauperatum, ut nec Fisco fatiscere possit Ager eius faecundus, laetusque ad omnia genera frugum, pomorumque, & preter communia Regionis, olivarum baccis ultrà Incolarum necessitatem abundans; in hoc uno parùm felix, quod ex paludibus, quae circa lacum sunt haud salubrem aerem in aestate haurit; unde stante eo tempore Austro infirmantur: est illi Parochialis Ecclesia Sancto Sebastiano Martyri dicata, cui perpetuo annexa ast Sancti Laurentij ad cunas, & in monte Sancti Honuphrij Eremus devotione fidelium amaenitate situs, & aquarum suavitate frequentata; in plano Sancti Salvatoris olim Frafensium Monachorum Caenobium, nunc simplex & rurale beneficium; antiqua autem Parochialis inter utramque manet in descensu collis Sanctae Mariae de Paradiso, dicti.
Ferri ad opus igne flectendi officinas, fabrorum Collegium Albensium ad occasum versus II M. P. locarunt; ex quo Oppidum Malleanum dictum, ubi parùm in plana terra intumescit exortum, quod in stemmate hodierno die monstrant; nam duos seminudos fabros in incude malleis ignitum ferrum mollientes in parma sigilli, quo publica signantur monumenta, exprimunt; cujus operi forsitan praeerat C. Herennius Maximus ex excussi ferri instrumento, quod in lapide ipsius sepulchrali, qui in Refectorium Conventus Fratrum Praedicatorum visitur, qui sic se habet:
D.M.S.
C. HERENNIO
Q. F
MAXIMO
SVTORIA
AYTTA. CONIVGI
CVM QVO
VIXIT
ANNOS XXV
B.M.P.
Sin potius illius originis causam ab alio eventu non reperamus; cum enim qui ex Carce, seù Carchio abierant, Montana despicientes vicos elegerunt, & in Valle propè in segregatis Villis habitare coeperunt, quarum vix hodiè nomina in illarum ruinis conservantur. Fuerunt Villa Sancti Blasij ultrà flumen ad prospectum Marani Oppidi in calce oppositi, in quo Ecclesia, & aliquae domus derelictae extant; [pag.174] altera ad pontem, in quo aliqua vestigia, & diruta Ecclesia; & cum ad Malleanum tenditur iter, Villa Sancti Angeli; & descendendo M. P. Villa Sanctae Mariae Magdalenae, quae post Monialium discessum fratribus ordinum Praedicatorum cessit; & parùm infrà, Villa Terraemori ast Pistrinum; & post istas villa, Sancti Martini; Sancti Barnabae, & Villa major juxta Ecclesiam Sanctae Mariae de Valle in pertinentiis Roscioli, & aliae quamplurimae, quae post Caroli cum Corradino pugnam, in Malleanum Roseolum, & Sanctae Anatoliae Oppida transierunt; siquidem cum hostium insequeretur progressus in colle, in quo modo Oppidum situm est, castra posuisse profitetur in Epistola ad Clementem IV. De pratis Ovindoli, secus lacum Fucinum, & Villa Aniceni, aciebus instructis, demùm quendam Colle propè Albam, qui per duo millia distabat ad hostibus, ex quo campus Palentinus se explicat, iter meum prosequendo, perveni.
In qua nec de Carne, nec de Malleano mentio habetur, sed tantumodo de monte Carchii, undè, & in scripturis publicis postmodum confectis Malleanum de Carchio enunciatur; ut in bulla collationis Sanctae Mariae in Valle Raynaldo Cardinali Ursino anno MCCCLIII, sic Iudex se subscribit: Nos Petrus Iacobus de Malleano de Cartio, annalis Iudex ipsius Castri Cartii.
Illius structura moderno lapide ornata, altero penè seculo in esse deductum signat; muro in universum cingitur, & frequens habitantium incolatus illud in domos convertit, ultrà tamen biscentum focularia explet, sunt omnia intus bene disposita, & in pede plateae Parochialis Ecclesia Sanctae Luciae Virgini, & Martyri dicata, collegio sex Canonicorum, & Abbatiali decore spectabilis; extra moenia fratrum Praedicatorum nobile Coenobium, proventibus Monasterii Sanctae Mariae Magdalenae ditatum; & inter Resciolum, oppidumque praedictum aliud nobilis structurae fratrum Minorum de observantia insurgit, ex devotione hominum Malleani in honorem Immaculatae Virginis, & Sancti Martini Episcopi erectum, ubi tumulatur Pascatius Nobilis Medicus, qui versibus multos Sacrae Scripturae libros reddidit, ut in illius sepulchrali elogio habetur:
Qui cecini Stellam, Genesim, Rut, Iudit, & AEster, Pascatius modico claudor in hoc tumulo.
Est & alia Parochialis extra moenia Sanctae Mariae de Malleano, illius Rector Abbatiali titulo gaudet, & sub se aliquos Cappellanos retinet; non est tamen limitibus Parochia distincta, sed permixtim Parochiani cohabitant; Sacramenta tamen à proprio Parocho in Ecclesia Sanctae Luciae recipiunt, cujus illa filialis est.
(Rosciolum)
[pag.175] Habuit autem Rosciolum (ut modo diximus) incrementum, à Malleano II. M. P. ad Aquilonem distans; sed vetustiora principia siquidem illud Berardus Comes Berardi Comitis Marsorum filius circà annum MLXXXV una cum Monasterio Sanctae Mariae in Valle Porchanenti Cassinensi Monasterio dono tradidit, quod modò Rosciolum appellant, parvum eo tempore, sed adjectione Villarum quae circa erant, & incremento Carce (à quo per mille passus distat) & unione praecipuè Villa Sancti Barnaba auctum, quae ad praefatum Monasterium sita erat, à qua in humanis, divinisque honores, & incrementa cepit. Nam homines illi sacram supellectilem, campanas, vasaque sacra, una cum Collegio octo Canonicorum, & dignitatem Praepositurae secum tulerunt, homagium autem Abbati Farfensi, quem solùm in spiritualibus recognoscit, solvit; & si intra limites Marsorum Diaecesis Castellum, Ecclesiaque sint, illiusque Episcopo ultrà ab hinc XX. ann: decimas procurationesque praestabat, & Innocentius VI. cum Praeposituram Rainaldo Cardinali Ursino contulisset, ad Marsorum Episcopum pertinere denunciat. Certè quidem Bucca de Teba (quam partes Tevi Carolum in praefata epistola dicit) quae terminus Marsorum Diaecesis à Paschali II firmatus est supra Rosciolum, & infrà Sancta Anatolia Oppidum, hodieque la Bocca di Teva dicunt attamen liberè iura, quasi Episcopalia Farfensis Abbas ibidem exercet, nulliusque Diaecesis ascribitur; Est tamen hodie habitatoribus penè desertum, illiusque solum eadem fertilitate, cum Malleanensi gaudet; praeter quam latioribus finibus extenditur, & pomorum abundantia redolet, maenibus cingitur, cum perexcelsa Turri antemurali, & propugnaculis munita; quae cum in Gallorum incursionibus suo munimine regionem defendisset, à Neapolitanis Regibus XXIV ducatorum stipendium quotannis promeruit, & ad hanc nostram aetatem à Regio Thesaurario illi persolvuntur; Monasterium illud Sanctae Mariae II M.P. in extremo perangustae Vallis penè solo cessit; Templum autem magnificum, & peramplum perpolitis lapidibus contextum, tribus fornicibus, quadratis columnis sussultis, ab iniura temporis illaesum permanet, illiusque major ara quatuor columnis sepulchrum mirae artis, variisque figuris excavatum sustentatur; Presbyterium Ecclesiae tabulis sacris imaginibus penniculo ad vivum expressis ornatur. In universo Ecclesia ipsa inculta, quippe solatio hominum destituta, & à Monachis derelicta, & à secularibus Clericis parum frequentata. Insignia Marsorum Comitum in exteriori apsidis parte excavata conservat. In atrio ante ostium in quadrata columna Prioris Monasterii nomen, qui illud confecit recenset: [pag.176]
HVIVS. ECCLESIAE. PRIOR. EST. VERVS. ATQ
LARGITOR. IPSE. QVIES. PROBVS. HOMO
SIBI. AVE. ATQVE. HONOR. BERNARDVS
B. NOMINE
In alia ex adverso Columna fabri nomen versibus leoninis extollitur:
Hoc opus est clari manibus factum Nicolai,
Cui laus viventi, cui sit requies morienti;
Vivus honoretur, moriens super astra locetur;
Vos quoque praesentes, & factum tale videntes
Iugiter oretis, quod regnet in arce quietis.
Et in operculo sepulturae dextrorsum, in introitu Ecclesiae antiquum monumentum inscriptum aspicitur:
LVPICINO
FELICIA
CONIVGI
BENEMERENTI
POSVUIT
CVM. QVA. VIXIT
ANN. XVIII
(Sancta Anatolia)
Eodem itinere M. P. est Sanctae Anatoliae Castrum in ditione Reatina situm, Sanctae Virginis auspicijs, quae martyrio pro Christi fide in civitate Thora, parùm ab hinc longè feliciter coronari meruit; sive in persecutione aliquid ibidem passa posteris proprii nominis passione illustratum locum reliquerit, sive alia occasione inditum ignoratur.
(Turanum)
Inde Turanum M. P. à Sanctae Anatoliae Oppido, quod à flumine nomen sumpsisse Cluverius suspicatur, cum idpropè fluat, nomenque ei Toranus sit; post Corradini Exercitus profligationem exortum ex vicis, quos Militaris furor vastavit, coadunatum, quorum Incolae diruptis domibus, haustis substantijs, ut ne in posterum similia paterentur, eo devenerunt consilio, ut simul coalentes munitam stationem stabilirent; sicque locum, quem Sabidius Taurus Iovi sacraverat declinarunt, & faustis Sabini auspicijs de suo cognomine nomen loci dederunt, & ad haec nostra tempore basis, qua simulacrum Iovis sistebatur his literis notata inspicitur: [pag.177]
IOVI. MAXIMO
SABIDIVS. TAVRVS
Cuius etiam memoriam, cum dignitatum titulis in lapide, quem mox relaturi sumus, ostendemus.
(Corbarium)
Post S. Anatoliae, & Turani, Corbarium novi nominis oppidum apparet, Petri Ranalutij Ordinis Minor alumni facinore notum; vetus est in eo eiusdem Religionis Coenobium, in quo unum ex caputijs Seraphici Patris veneratione colitur; sed redditibus denudatum, Pontificiae constitutionis Innocentij X. cum cateris depauperatis Conventibus ordinationi subactum; Clero seculari est additum, & Abbatis moderationi paret. Qui illius dominio fruebantur Comitali corona fulgebant; modò ad Ducalem dignitatem evectum. Excellentissimi M. Antonij Columnae, Magni Comestabilis, qui primus coronari meruit, faelici imperio paret; ad tuendos in fide Populares Roccam, cum propugnaculis munitam, primi Comites construxerant, quae tempore fatiscens reorum custodiae deputatur; per cuius agrum via, quae ad Urbe per Equos ad Vestinos ducebat, signabatur, cuius passim vestigia apparent, iuxta quam veterem Sabidij inscriptionem, que modò ante ianuam Oppidi conservatur, invenissimus.
SABIDIVS. C. F. PA. P. PRIM. PIL
SV. ET. LEG. X. ET. LEG. VII. TAVT
IN. X. PRIMVM. PIL. DVCERET. EODEM
TEMPORE. PRINCEPS. ESSET. LEG. VI
PRAE. B. GV. CAESAR. DIVVS. AVG. ET
TI. CAESARIS. AVG. DEM. SVA
A. DONAVIT
CORNELIA. AVG. N. P. PVPILLA. V
S. R. CRISPIN. NEPTIS
Iam ad Equorum ferocem gentem devenimus, quae insurgentis Romanae Reipub. vires continuis attrivit bellis; & toties victa, victorem novo parato bello sprevit; donec parere cum alijs Italiae Populis docuit; inter Sylvarum densitatem, Montium anfractus, ex primevo Avorum instituto vicatim habitant; nec Illustre aliquod Oppidum, aut Civitatem habent, inter excisas veteris Oppidi ruinas duo veterum monumenta expiscati sumus, quae in gratiam antiquitatibus studentium hic apponimus.
(Torre di Taglia)
[pag.178] In Ecclesia Sancti Elpidij
C. VETTENVS. C. L. APHODISIVS
C. VETTENVS. C. L. TERTIVS
C. VETTENVS. C. L. SEXTVS
VETTENA. C. L. HILARA
VETTENA. C. L. MAXIMA
Et in ponte parvi rivuli ad Pagum Torre di Taglia
T. CAIO. T. F. POL.
CRISPINO.
DRVSI CAESARIS BENEFIC.
MILITAVIT COH. VI. PR.
AN. XVIII. V. AN. LXX.
HER. POSVER.
AL. Q.
IN PR. X. IN A. P. XII
Cum iam ab Alba discessimus ex dissipatis Carcis civibus oppida numerantes ad Equos usque pervenimus; nunc, quae ex illius ruinis excreverint annotemus.
(Scurcula)
Ad occasum versus III. M.P. in pede Montis partim, & in plano Scurcula oppidum insurrexit, quo loco excubiae ad Regionis custodiam extructae apparent; unde attrito vocabulo excubiae Scrucula dictum; vel illud à vetustiori commutatum; cum illuc Curculum à Strabone lib. V ad tractum viae Valeriae positum situm erat. Albensium postea congregatione auctum, cum incremento novum a suo non dissimile nomen sumpserit; vel ab utriusque confusione, cum excubiae ab oppido notarentur, placuit Scurcula tantum pro Cuculi excubias dici; utrumque Etymon rationibus accomodatum non displicet; cum in cacumine Montis, quem à S. Nicolao nunc appellant, arcis excubiarum vestigia sistunt, & Oppidum à Strabone relatum, istud potius, quam quod nunc Cuculum XIIX M. P. ab hinc distans fuisse, & tractus Valeriae, ad quem sedet, & antiquitatis aliqua monumenta suadent, quae oculatissimus Cluverium in hanc sententiam firmarunt.
Cuculum oppidum propè viam Valeriam, quam à Tibure ad Corfinium usque protensam, ait idem Strabo, id nunc effe volunt quod inter Carseolum, & Albam sinistrorsum in planitie ad montium radices, vulgo dicitur Scurcula, Scucula, Scutula; nec situs, nec nominis ratio abhorret, & antiquae etiam hic inscriptiones repertae.
Inter quas L. Marculeij Caenotaphium in lapide desculptum & [pag.179] à L. Marculeio Fausto filio Patri memoriae sacratum, nostra industria servatum posteritati reddemus.
D.M.S.
L. MARCVLEIO, SATVRNINO
VETERANO. AVGVSTICO. VII
PRI. III. VIRO. I. D. QVESTORI. REI
PVBLICAE. CVRATO. PECVNIAE. ET. ALIMEN
CVRATORI. ANNONAE. PLEBIS. CVRATORI
OMNIVM. PVBLICORVM. CVRATORI. APVD
T. IOVEM. STATOREMQ. COLEGI. FABRORVM
TIGNIARIORVM. L. M. ARCVLEIVS. FAVSTVS
IVNIOR. III. VIR. IVRE. DIC
CVRATORI. ANNONAE. PATRI
OPTIMO. ET SIBI. FECIT
Alter ultra tractum Valeriae inter Montes Pelignorum, de quo alibi, noster autem sua vetusta principia ab illo, refert quod Strabo repetens ex sparsim vicis, qui ruente Alba exorti erant, in unum coalescentes Oppidi formam ampliaverunt; servant autem adhuc incolae in publico estimo nomen vici, à quo fluxerunt, feiunctum à veteri, novum additum recinctum maenium est, totum in Monte, in cuius summitate Arcem quadrilaterem cum orbiculatis turribus in anguluis Proceres Ursinorum extollerunt, quae pace Provinciae reddita, custodiae reorum destinata; reliquum aedificijs ornatius; sed muris derelictum, quam adiectionem non antea, quam post conflictum Caroli, cum Corradino; nam ab utroque exercitu vastationem passi vici, qui circum erant, & ne dispendium in apertis locis aliquando sustinere cogerentur, illuc confluxerunt, quo suas substantias, & vitas tuerentur. Adiacent in conspectu Palentini campi, ubi conflictantium Regum copiae insederunt, & non longe concummatum extitit bellum; cuius facti seriem, licet à claris scriptoribus recitatum, ad illustranda tamen ipsa loca, nos hic repetemus.
Ut Manfredi Federici II naturalis filij dolosam tyrannidem, qua Regnum Neapolitanum, vivo adhuc Corradino eius Nepote, & legitimo successore, qui infans, in haereditario Hungariae Regno, ubi natus fuerat, educabatur, post diutina bella, Urbanus 4 vindicaret. Carolum Andegavensium Comitem S. Ludovici Gallorum Regis fratrem, ad iurium Ecclesiae defensionem, & habenas Regni capessendas invitavit, qui magnanimus Princeps, & propria virtute, & Regis fratris viribus annixus pari animi ardore, oblata à Pontifice beneficia acceptare aggreditur; & dum res in deliberatione versatur, diem suum Urbanus clausit extremum, cui Clemens pariter 4 [pag.180] cum successisset, illa eadem, quae antecessor incoeperat perficere conatur; inde investiturae legibus, & concessionis pactis stabilitis, & solemni iuramento vallatis in Patriarchio Vaticano diadema utriusque Siciliae, & Hierusalem Regni, cum Beatrice Caroli uxore, coronari per manus S.R.E. Cardinalium Mandavit; quo facto in Tyrannum Carolus copias acceleravit, quo unico conflictu devicto, caesoque apud Beneventum, sine controversia totius Regni possessionem nanciscitus Exorta deinde inter Regem, & Henricum Castellae Regis filium, sibique propinquum (quem ex Maurorum regione venientem benigne exceperat, & Urbis Senatorem deputare curaverat) animorum dissentione; Senator aliquos Regni Proceres, qui non bene cum Rege senserant ad perdvellionem accelerans Conradinum Hungariae Regem, iam adultum, ut Avi, Patrisque Regni recuperationi intenderet, se illi omni ope adiuturum spondens sollicitavit; cui sponsioni iuvenilis animus arridens, sine mora, valido comparato exercitu, per Theutonicam in Italiam descendens, ex Etruria Romam, ubi Henricus triumphantis more excepit, pervenit. Spretis Clementis munitis, & praeceptis, quibus ne iura Ecclesiae perturbaret, terruerat; aliquandium ibi commoratus, direptis Ecclesiae Thesauris, alijsque indignè patratis, aucto exercitu Senaroijs copijs à Senatu, alijsque Romanis comitatu per partes Tiburtinas ad Marsorum regionem iter direxit, & Carseolum perveniens cum impervia, & augusta satis esset via, quae Talleaoctium conducit; licet antea Manfredus tractum viae Valeriae deserens, novam per aspera Montium iuga aperuisset; cum Anfractus illius ita sint arcti. ut vix duos in aliquo ipsorum incidentes, simul capere possent; sinistrorum, quo facilius per Sulmonem Saracenis, qui in Apulia erant, se coniungeret, iter acceleravit; & per Uppe partes ad Tecli copias direxit. Est Uppa vetus Oppidum, iam diu dissipatum, in altitudine montium positum, inter condensa sylvarum ubi laeta modo foecundantur prata in Valle ipsa, quae Luppa hodie dicitur, de quo in Chronico Cassinensi habetur mentio: Sanctae Mariae in Uppa in Territorio Carseolano, quem digressum in Epistola ad Ponteficem Carolus signat fuis verbis. Querentes foramina, per quae possent latenter ingredi, seque coniungere Saracenis, ego ipse de passu in passum per tres dies totidemque noctes sequens, & persequens, tandem percepto quod dicti hostes per Tecli partes ingressi, sperabant per rura Marsicana descendere, & pervenire Sulmonem, quodque inter Scurculae, & Carchijs Montes in quadam planitie sua infelicia castra defixerant, die Mercurij, in octava videlicet assumptionis Beatae Virginis, de cuius potissimo sperabam auxilio, de pratis Ovimeli secus lacum Fucini, & Villa Aneceni aciebus constructis (divina me gratia comitante) procedens.
[pag. 181] Sunt partes Tecli, colles vallesque, qui post Turanum, & Sanctam Anatoliam, antequam in Roseolum perveniatur, se extendunt, & qui ad illas aditus bocca de Teve hodie nomen retinet; ad quos per Talleacotium recto itinere perveniri non potest; unde errore lapsi Colennucius, & Cirillus illac pertransisse asserverant, quibus praefata. Regis Epistola contradicit. Ovimeli prati sunt, qui modo li prati d'Ovito, & Villa Aneceni, quae in permedullio vallis non longe a Pistrino Terremore.
Magna rerum mole Carolus interim premebatur, & ore maritimae defensione, & exercitu, cuius non parva pars in Aretij pugna conciderat; & ipse eo tempore Nuceriae in componendis Saracenis, alijsque praedatoribus detentus; Statim atque hostium irruptionem accepit, obsidionem solvens eorum incursionem celeri cursu praevenit, & dum quid ageret in deliberatione fluctuaret. Erardus Valerianus experimentatissimus Gallus Miles cum alijs quamplurimis ex Hierosolimitana peregrinatione, quam voverant redeuntes Neapolis Romam profecturi occurrerunt; quem cum ad se accersiri procurasset; plurimum, ut eo in bello, quod periculosius videbatur, operam suam, quam caelitus missam suspicabatur, praestaret, exoravit; is tantem precibus, & auctoritate regia, aut volens, fletus votis arrisit, & secum ad omnia animum circum ferens, quo hostem superare posset; cum haud facilem victoriam à numerosiore hoste reportare desperaret animi pendebat: unde astu magis, quam viribus dimicandum expedire existimans, in eo resedit; ne totam belli fortunam in uno conflictu reponeret; melius in tres turmas copias dividere iudicavit, unaque hostium vires ludere; quae sucederet, & Teutonicus Miles, ut praesae incumberet, per castra extemplo reliqui vagabundos aggrederentur, & incautos superarent, quae ut ad vota succederent, Rex cum parte exercitus in Valle Angitiae sylvae clanculum successit; Valerianus ipse, non longe cum suis insedis; Mareschalco Regio regalibus insignibus ornato, ut cominus cum Conradino consereret commisit, quo facilius ex ornatu cum Rege contendere presumere, deciperetur. Posuerat Carolus castra in parvo colle 2 M. P. ab Alba, que ubi nunc Malleanum est, esse suspicantur. At Conradinus prope Villam Pontium C. P. à Scurcula, eo in loco ubi nunc Ecclesia Sanctae Mariae ad pontes in Romanae via tractu, in qua Templarij equites munitam domum, & latifundia, quae privatis sub annuo censu cesserant, habebant. Cingebantus fluvio, qui ponte traijcitur castra, pons ipse à Gallis custodiebatur; & quo Senator potiri conabatur, qui ex adverso fluvio exercitum collocaverat; Mareschalcus regia clamyde amictus, ut aggressus arceret occurrit; inde dato signo, uterque exercitus ad arma cuncurri; initur acriter pugna, & vario eventu, ad trium hora[pag.182]rum spatium dilatata, ulteriusque protracta foret, ni Maraschalci mors militares progressus repressisset, qui gladio confossus, cum cecidisset, ex regio ornatu Rex creditus est; cuius casu rumor in castris excitatus Regem cecidisse, & ea credulitate Germenus miles audacior factus; Francus autem segnior ad arma, unde paulatim cedere, & exinde praecipiti fugae se dedit: quos Henricus, ea occasione elatus insequens acrius premebat, & sic diffusi, fugatique Galli castra hostibus cesserunt, & Theutonicus ad auram insurgentis, & creditae victoriae, abiecta omni militari disciplina praedae spe allectus, ad diripienda castra, & spolia hostium colligenda totum se dedit. Ad haec Erardus (data tessera) Carolum ex abdito advocat, qui occurrens, statim impetu in palantes Conradini copias facto, facile illas distrupit. Erardusque ipse in Henricum irruens, non difficili pugna vicit, & ambo victores non multo labore exercitum omnem profligarunt; quod cum Conradinus, Duxque Austriae perspicerent, desperatisque rebus fuga sibi consulere deliberant, & mentitis vestibus, per invia montium iuga gradientes post aliquos dies, ad Asturiam Oppidum in litore Romanae ditionis pervenerunt, & ut Senas peterent navigio iter accelerant; occasione anuli, quem Nauclero ut pro nauli solutione, & victualium emptione venderet, tradiderant, cogniti; in Ioannis Francipan; illius loci Domini potestatem devenerunt, ad Carolum perducti, qui (convocatis Regni magnatibus) in illos capitalem sententiam, eorum consilio tulit; & revoluto a captivitate anno, ambo Neapoli in platea Mercati capite minuti sunt, & cum Senator ipsi, qui huius facinoris auctor fuerat, & post claden, Reate se receperat, ad eundem Carolum captivus adductus fuisset, perpetui carceris emendatione damnavit. Haec fusius ab illius temporis scriptoribus narrantur, & quae Odorisius Rinaldus, qui summo labore opus ab Eminentissimo Baronio morte dimissum, Ecclesiasticorum annalium paginibus notavit anno MCCLIIX.
Ut beneficij autem tam insignis victoriae donum Carolus Deo Optimo Maximo referret, ad alteram fluminis ripam parum à Ponte distante (ubi inimicorum exercitum vicerat) ad Deiparae gloriosae Virginis honorem magnificum templum, quod (ex prospero rerum eventu) de Victoria appellari praecepit, iuxta quod caenobium ex rudetis, lapidibusque, quos ex Albae dirutae ruinis asportari mandavit, sumptuose aedificavit, & Cisterciensium familiae patribus, cum opulenti dote septem millium aureorum reddituum donavit, inter quae medietate ipsius Scurculae, Licio, & Gioia, nonnullisque alijs oppidis, & regijs etiam vectigalibus ditavit; ideoque medietas Scurculae solum tributa fuit, quia aliam medietatem Guinus de ponte possidebat.
Quod sive terremotibus quassatum, sive (ut fertur) dolo quo[pag.183]rundam Monachorum à Vicovaro, in odium Columnensium Principum (in quorum dominio loca ipsa devenerant) fraudulenti machinatione dirutum, solo nunc adaequatum; at ex vestigijs, quae apparent, quantum fuerit ostenditur; & in eius casu, emolumenta, redditusque ipsi in partem perierunt; vix nunc, ex 7 millibus mille reddit; illiusque Ecclesiae solum in opus figuli redactum, ex laterum coctione Domino loci emolumenta facit. ante quam rueret, ex Summi Pontificis ordinatione comendatitio iure, seculari Abbati parere incaeperat, in cuius plena administratione, post Monachorum discessum transivit Virginis Iconium, quod in illa priori Ecclesia splendebat, ut decentius veneraretur in parva cappella prope Arcem Scurculae Abbates ipsi transferri curaverunt; quod, & Matthaeus Collis Marsorum Episcopus, qui ex Pij V Sanctissimi Pontificis concessione illam obtinverat, in formam Ecclesiae redegit, & suo aere ornavit, & ut promptiores in Virginis obsequijs fideles redderet, Sanctissimi Rosarij mysteria ibidem recitari praecepit, instituitque sodalitatem.
Huius Coenobij, alteriusque Ecclesiae, quam diximus S. Mariae ad Pontes de iuribus Equitum templariorum dignitatis splendor in parma sigilli huius Terrae iugiter conservatur, cum itaque utraque Ecclesia Episcopali quasi iurisdictione frueretur, duo pontificia bacula, supra quinque pontes, cum quinque aureis lilijs, ut conditoris memoriam pariter retineret, insignia signat.
Non decore tantum isto, sed & illo, maiore potitur. Nam Collegiatae illius sumptuosum templum, quod Sanctissimae, & individuae Triadi hoc nostro aevo, & structura, & ornatu Illustre magnificentissime erexit, ex lapidibus exinde translatis compactum cernitur, una solum fornice continetur, cappellis hinc inde additis, non dum ornatis, praeter aram maiorem ex vario porphidico lapide; Ad quod per scalarum gradus hinc inde accommodatam ad aream ante ianuam rostris, & angularibus pedalibus columnis circumsepta ascendi tur; non parvo aere ex ordinatione testamentaria Doctoris Petri de Bonis temporibus in polito lapide incisis; est una ex insignoribus Dioecesis collegiatis, cui Abbas, qui decem Canonicis prae est, insidet, dives aedificio, sed inops redditibus Extra maenia, fratrum Conventus tres, unus nuper suppressus Carmelitarum Ordinis sub invocatione S. Egidij; alter Minorum tertij Ordinis S. Antonio de Padua dicatus, opulentibus redditibus dives, ex insignioribus Provinciae, Tertius Capuccinorum ultra militare ad occasum versus, praeter haec nil memoriae dignum.
Oppidum autem aedificijs ornatum, biscentum familiae explet, ager vero parum felix, nec iucundam segetem, nec grata, sed aspera promit vina. Scientiarum professores ex primarijs habuit, ex quibus [pag.184] non parum ornatum his nostris diebus Antonius Roccus Philosophus suo tempore haud facile Princeps attulit, qui plura Galilei dogmata impugnavit, aliaque suo digna ingenio edidit Venetijs, ubi plures annos Aristotelicam doctrinam explanavit, Lyceumque publicum in ea Civitate erexit.
In Campis ipsis Palentinis ad meridiem in parvo colle, qui ex radicibus Reofalci insurgit Curcumelum modernum oppidum iacet, post factum Conradini ex gentibus, quae vicatim in planum habitabant belli incommodis adacti, in securiori statione coalentes extructum, & quod Paulus Marsus in 4 fastorum à Coriculo lyciae Oppido à Marsya nomen datum cum aredificaretur more suo hariolatur, haud multum ob sui parvitatem notum, sed genitis splendorem hauserit, notiori loco scribentium inaccurata investigatio tribuisset. Etenim Ioannem de Pontibus, qui ob singularem literarum sacrarum, & Philosophiae scientiam, & in rebus agendis solertiam hoc loco oriundum purpura decorari meruit, Blondus, ceterique Scriptores Talleacotij Civem ex Comitibus eiusdem loci ortum faciant; cum paterna domus insignijs familiae ornata ad haec tempora in successoribus conservetur. Sunt, & super discurrentem fluvium tres pontes, & in altera parmae parte tres lineae traversae, quas duae parallelae interfecant, inter quas rosa exprimitur purpurea; haec in postibus ostiorum cubiculorum cum nominibus ipsius Cardinalis, & Episcopi nepotis stylo ferreo excavata permanent. Fuis in Alexandri filius,& alterius Ioannis pronepos, vir suo aevo inter nostrates ob egregias animi dotes non spernendae auctoriratis, cui controversias exemptionis à solutione munerum fiscalium, quam Carolus huius nominis II aliquibus nobilibus de Pireto indulserat, Universitas ipsa, & nobiles terminandas ascripserint, quas arbitrali sententia diremit anno MCCCXIII & nepotem per centum triginta fere annos praecessit, qui suam in Urbe in omnibus accomodatam peritiam sub Martino V Pontifice irradiare fecit: quam cum Eugenius 4 illius successor satis cognitam haberet, Tarentino Episcopatu donavit; nec immeritò hunc illi honorem Pontifex contulit, cum ad altiora per continuatos labores destinasset: in arduissimis enim Ecclesiae negotijs enodantis in erumnosis illius temporis angustijs otio vitam transigere non permisit; cum ob exortum in Catholica Ecclesia schisma, tota Christiana Respublica tripartica videbatur: alij Amadeo, qui Felix IV dicebatur alij Eugenio, alijque neutri, unde neutrales dicebantur parebant; quorum praecipui erant Germani, ad quos, ut ad suam obedientiam revocaret Tarentinum Nuntium, ut doctrinis, & dexteritate convinceret destinavit; & dum in opere insudaret in Concilio Fjorentino S. R. E. Cardinalem titulo Sanctorum Nerei, & Achillei [pag.195] denunciavit anno MCCCXXXVII cui, & postea Magni Poenitentiarij clavem dedit, & infulas Praenestinensis Episcopatus tribuit, anno MCCCCXLIII Roma deinde reversus, cum Regnum Neapolitanum bellorum quateretur scissuris, in contentione Alphonsi Aragonensis, & Renati Andegavensium Comitis, & uterque fautorum auxilijs suffultus, aspero bello, eaede, & sanguine universa devastarent, illuc legatum Tarentinum misit, ut pacem inter contendentes componeret; quo cum accessisset, & res Renati paulo post in deterius labere ita coeperint, ut sua spe frustratus, inde discendendo pacificam Regni possessionem Alphonso reliqueret; legatus Regi acceptus, & ab eo benignissime tractatus ad Pontificem revertitur, & quinque fere ab hinc annis, rebus tam benè gestis, iam Sacri Collegij decanus sub Nicolao V Romae moritur, & magnum sui uominis testimonium apud omnes relinquens, in Ecclesia Sancti Augustini tumulatur; cuius ordinis fratrum vivens protector fuerat, in cuius tumulo haec carmina notantur.
Felices animas inter micat iste Iohannes
Qui Taleacotij gloria Gentis erat.
Quinque Tarentinus Pastor, qui Cardinus Heros
Praenestinus erat, Flentibus astra dabant.
OBIIT. MCDLIX. XX. IANVARII
Non ex Comitibus Talleacotij, ut Alphonsus Ciacconius, & alij aestimarunt; neque Neapoli oriundus, ut Ughellio placet; sed nobilis inter Marsorum Avorum memorias, & ultra privata & publica documenta in Catalogo Baronum, quibus obsides Galliae Cisalpinae iussa Federici II Imperatoris, anno MCCXXXIX in custodiam dati fuerunt in numero Baronum huius regionis filij Bertholomei de Pontibus numerantur; ut in registro per D. Carolum Burellum citatum. Habuit ex fratre Nepotem alterum Ioannem, & Ioannem Baptistam perpetuum Abbatem commendatarium Sanctae Mariae de Victoria anni MCDLXXXVI & post annos XI ad Episcopatum Bituntinum erectum; qui Ioannes filiam, nomine Butianam genuit, quam cum universo avorum patrimonio, sublatis iam masculis, Sancto Butij Ioannis de Vetulis eiusdem oppidi, non novo incolae, nec ignotae nobilitatis viro, in matrimonium collocavit, qui cum facundae eloquentiae munere fungeretur, & esset Virgilio Ursino tunc temporis Talleacotij, Alba que Comiti carus, ad Rempub. Florentinam pro suis peragendis negotijs Orator dirigitur anno MCDXCIV.
Vetulorum porrò Progenies, & Toparchiarum possessione, aliarumque rerum insignis fuit, etenim Gentilis Vetulus, qui & Comes [pag.186 (per errore è scitto 196)] dicebatur anno MCXXIV Monasterium S. MAuri in Montefano inter Vallem Petream Stephano Presbytero Cassinens familiae alumno tradidit; quod, & Gentilis eiusdem Gentilis filius, postmodum ex beneplacito eiusdem Stephani anno MCL Dodoni Reatino Episcopo dedit, cuius donationis tenor in Ughellio in serie Episcoporum habetur, & talis est.
Anno MCLXI Iunij, Inditionis XIII Gentilis Vetulus, qui sum habitator in Comitatu Reatino pro redemptione animae meae, & cum voluntate mea, & consensiente Stephano servo Dei, & Luciana coniuge mea, Gentile, & Bartholomeo, & Iordano meis filijs, & Agnete Abbatissa, & Sapientia Monacha meis filiabus. Tibi Dodoni Reatino Episcopo & successoribus Monasterium S. Mauri, quod est situm in Montefano, quod est inter Vallem de Petra, sine omni reservatione, in perpetuum trado.
Qui tamen Gentilis, senioris nepos, in apparatu expeditionis terrae Sanctae sub Gulielmo anno MCLXXXVII profiterur sequentia feuda possidere, pro quibus auxiliarios milites spondet.
Gentilis Vetulus, qui tenet in capite à Domino Rege Castrum Pesculi, quod est feudum 4 militum, & Bari quod est II mil. & Maccham Temonem quod esta I Mil. & Castellionem, quod est I mil. & Roccam Melitam, quod est I mil. & Collemfecatum, & Castellum Menardum, quod est I mil. & S. Ioannem de Lapideo quod est 3 mil. & Roccam Randitij, quod est I mil. Haec omnia castella Gentilis Vetuli sunt in Vallepetra in Comitatu Reatino, & tenet in Amiterno Villanum quod est I mil. in Roccasm de Cornu, & Castrum Pizzuli, & Scassanum, quod est I mil.
Erat, & tunc temporis alius Gentilis Vetulus non alterius familiae, nec cognomine distinctus, tenebatque pariter haec feuda.
Gentilis Vitulus S. Vectorini tenet in Amiterno de Domino Rege S. Victorinum, quod sicut dixi est feudum 4 mil. & Ansculum quod est I mil. & Porcinam, quod est I mil. & Podium S. Mariae quod est 2 mil. una inter feuda, & augumentum sunt milites 17 & servientes XL.
Permanent istius familiae ad haec tempora Christianae pietatis monumenta extra oppidi maenia S. Anatoliae V. & M. templum ab Avorum tempore, in quod ex praefata charitate Ius patronarum ad omnes de familia Vetuli spectare Abbas S. Mariae de Victoria (sub cuius iurisdictione erat) sua sententia declaravit, anno MCDXC & cum lite pulsaretur Sanctes dotationem, & erectionem probare coactus, ad iurium suorum firmitatem ab eodem Abbate stabilitatis decretum obtinuit anno MCDXCVI illudque ad hodiernum diem in heredes transfusum conservatur.
Tribus Parochijs Populus olim separatus, totidemque Ecclesias [pag.187 (per errore è scitto 197)] habebat, quarum quae ditior est, Abbatiali titulo decorata extra maenia permanet; olim Cassinensium familiae receptaculum; reliquae S. Nicolai, & Sancti Ioannis intra septa nunc ab uno Rectore gubernantur.
Quorum campis quadrupedes ob vireta, pinguiaque Pascua plus laetantur, quam Incolae, qui & si frumento non equa lance, ut pecora ditantur, aut alia ad usum colligunt. Commune etiam infortuniom cum alijs Regionis oppidis sensit.
[Fine del Capitolo V. Segue il capitolo VI «De Carseolorum Populis, illorumque Colonia»]
Traduzione
(da fare)
Santa Anatolia: [venendo da Rosciolo] seguendo lo stesso tragitto, ad un miglio c'è il castello di Santa Anatolia, sito nella giurisdizione Reatina, sotto la protezione della Santa Vergine che ebbe il martirio, per la fede in Cristo, nella città di Tora, sita poco lontana, dove ha beatamente guadagnato la sua incoronazione. Oltre alla persecuzione, ci potrebbe anche essere stato un altro motivo che ha spinto i discendenti ad scegliere quel nome, quale uno dei luoghi della passione, oppure ci potrebbe essere qualche altra ragione, che noi non conosciamo.
Torano: poi c'è Torano, ad un miglio dalla città di Santa Anatolia, che il Cluverio suppose aver preso il nome dal fiume, che scorre nei suoi pressi, il cui nome è Torano. Dopo la sconfitta dell'esercito di Corradino, i militari devastarono con furore il suo territorio, distruggendo le case e i paesi dei dintorni, e le risorse. Un destino simile in futuro non dovrebbe più succedere. Quando ritornò la pace, vi stabilirono un avamposto fortificato. E' in quel luogo che Sabidio Tauro si consacrò a Giove e, sotto la protezione dei Sabini, diede al luogo il proprio nome, e alla base del tempio, c'è un simulacro dedicato a Giove, in cui sono presenti le lettere di seguito osservate: IOVI MAXIMO SABIDIVS TAVRVS, la cui memoria fu scritta in una dignitosa lapide, di cui ho appena detto