1574 - Visita Camaiani - Versione in latino

Anno 1574 - Visita pastorale del vescovo di Ascoli Piceno Pietro Camaiani (1519-1579) - Manoscritto in lingua latina - Tratto da: Archivio della diocesi di Rieti, visite pastorali, cartella n. 4 - Trascrizione e traduzione di massima (molte parti sono di difficile lettura) di Roberto Tupone - 28 maggio 2015

TRASCRIZIONE DOCUMENTO

[Pag.374B]

Eodem die xi martij 1574.

Visitata fuit parochialis ecclesia Sancti Nicolai de Villa Cartorij Comitatus Sancte Natolie, que est sub ditione Illustrissimi Domini Joannis Vincentij Valignani cuius templi fabrica incomposita ac inornata ideo tectus implanelletur seu intabuletur et a pluvia tutu reddatur. Parietes calce [PAG.375] componantur ac dealbentur. Pavimentum lateribus sternatur. Porta à latere templi muro obstruatur, et alteri innovent valva assidue deinceps clave clausa retinenda. Altare augeatur ac provideatur de cunctis requisitij et in eius froncte depingatur imago Crucifissi D.N., Gloriose Virginis et Sancti Nicolai. Sacramenta nulla osservant. In paramentis ac ceteris utensilibus defuit. Ideo preceptum fuit de casula nova albi coloris cum stola et manipulo si non ex serico saltem, ex [PAG.375B] flandrico dobletto vel saia de lilla per totam messem proxime futuram sub pena duem scutos applicandor Seminario Reatino. Rector est D. Bernardinus Cole de sancta Anatolia qui non fuit repertus residere in propria sua Parocchia de quo graviter conquesti [Jure] Parocchiani. Ideo cogendus erit ad fundum restitutionem indebitem perceptionum et espendendo [num] in executione rerum agendam in predicta ecclesia fuit provisus ad ordinario loci anni die V augusti. Percipit annuatim scuta octo familiu septem.

[PAG.376] Habet predicta Parocchialis quamdam Cappellas in cacumine montis sub invocatione sancto Leonardi, siti in quadam Grutta que visitari non potuit propiter loci asperitatem. Super relationem ipsosum Parocchianorum indigna est ut in ea celebretur. Ideo erigenda erit eius et transferenda in ecclesiam sancti Leopardi cum eretione altaris sub invocatione eiusdam ac onere unius misse singolis annis. [PAG.376B]

Eodem die xi martij 1574.

Visitata fuit Parocchialis Ecclesia Sancti Laurentij de Villa eiusdem Cartorij, Comitatus Sancta Anatolie cuius templi fabrica incomposita ac inornata. Ideo tectum trabibus salvatur, inplanelletur, seu intabuletur, parietes calce componantur, ac dealbantur, pavimentum riquetur, et lateribus sternatur constructioni eo saltem duabus tumbis pro spoliendis defunctorum cadaveribus per totam messem proxime futuram, sub pena interdicti ingressus ecclesia viventibus et morientibus ecclesia sepultura. Campanile purgetur a, lapillis et aliis immunditis, et plurima fidelium [defunti tionem] ossa ibidem super terram reperta, insumentur ipsis campanili conficiantur tectem, et valvam. Sacramenta nulla osservari inventa fuere. Imagines in altari de Pieta manu pictoris aliqua sulum illustrantur, et ipsum altare augeatur circum circa, ac provideat de cunctis requisitij. In paramentis ornamentis ceterisque utensilibus sacris, defuit, eum ne fuerit inventa nisi una casula serica violacei coloris, digna missa sacrificio.

Ideo conficienda erit casala cum stola et manipulo si non de serico saltem ex dobletto flandrico ut saia de lille, albi coloris ac alba vulgo il camisuio cum amictu et cingulo, providenda, de missali novo, mappis pallio ex cario daurato, tribus corporalibus et sex purificatorijs. Sacer calix in sua patena inauretur.

[PAG.377] Predicta Parocchialis reperitur vacans a duobus annis et citra propter differentia tutam, inter Reverendissimum Dominum Episcopum loci et Dominum Joanne Vincentium Valignanum pretendem habere iuspatronatum dicta ecclesia, et ideo no coluntur neque seminatur eius possessiones propter prohibitione facta hominibus dicta Villa à dicto dominum Joanne Vincentio imu aliquos ex hominibus dicta Villa iussit carcerari, et in penam pecuniariam condamnari, quod fuit et est in grave damnum praeiudicium dicti ecclesia super quo consulendus erit Reverendissimus D. Visitator.

Habet pariter dicta ecclesia tres capellanias, quas due in presentiarum reperiuntur vacare et fructus sunt in manibus D. Sancte Fabiani de eodem loco, tertia capellaniam obtinet d. Vincentius Innocentijs de Sancta Natolia, et quilibet ex eis tenetur celebrare missam ex septe (s)ebdomadis una sebdomada percipit redditibus quilibet eorum salmam mediam frumenti [PAG.377B] quorum fructus sequestrati fuerunt in manibus predicti D. Sancti presentibus Dionitio Angeli et Horacio Bernardini testibus.

Reverendissimus Dominus Visitator Apostolicus statuit ab[..] aliquo preiuditio [iuriusa] partis adversa huius apostolice visitationis auctoritate per censuras ecclesiastica provideat Reverendissimus Dominus Ordinarius, quod terra colantur, ac pariter de sequestratario in forma concilij, qui sit sacerdos et curam gerat animarum predicta Parocchie, et quat: impediatur statim consulat Reverendissimo Dominus Cardinales deputatos

Eodem die XI Martij 1574

Simplex Beneficium Sancti Constantis in territorio Sancte Natolie que est sub ditione eiusdem Illustrissimum Dominus Jo. Vincentij Valignani cuius templi fabrica incomposita, ac inornata. Ideo tecta implanelletur seu in tabulet. Parietes calce componantur, ac dealbent. Pavimentum lateribus sternatur. Valve ostis foribus exterioribus fulciantur ac clave clause impostem retineatur. Altare augeatur ac provideatur de [PAG.378] cunctus debitis requisitis pro misse sacrificio etiam [eruis] habeat annexu duam missarum quolibet mense. Rector est D. Bernardinus Marius de Sancta Natolia provisus auctoritate ordinaria die 28 9bris 154v percipet annuatim salmas quatuor frumenti. Ipsi Rector preceptum fuit ut predicta curet executioni demandanda per tutum mensem octobre sub pena X scutorum seminario Reatino applicandorum. Simplex oratorum Sancti Sepulcri prope dictam ecclesiam, ac situm in gructa, indignum prorsus missarum celebratione, Ideo erigenda erit [cruf] lapidea.

Sancta Natolia

Visitata fuit Parocchialis Ecclesia Sancta Natolie sub titulo Abbazie, extra castri eiusdem nominis quod est sub ditione predicti Illustrissimo Don Joannis Vincentij Valignani in qua adest Abbas eum tribus Canonicis residentibus, cuius templi fabrica non improbanda si tectum implanelletur seu intabuletur, parietes calce componantur [PAG.378b] ac delbentur, pavimenti lateribus sternatur, confectis in eo tumbis pro sepeliendis defunctorum cadaveribus per tutum mensem proxime futurum, quo elapso indebitum sit ibidem [inbuinari] sub pena excois. Fenestram prope Cappella Sancti Sebastiani muro obstruatur, ambarum portarum valve foribus exterioribus fulciantur. Sacramenta non asservantur in ipsa ecclesia sed ab [mansem] comoditatem populi retinentur in ecclesia Sancti Nicolai intus terram Sancte Natolie. Altare maius augeatur ac provideatur de cunctis requisitis, idem favendum in alijs altaribus ibidem esistentibus quo sum dotata reperiuntur. Altare Sancti Andree, Sancte Lucie et Sancte Natolie, que asseruntur uncta predicte Abbatie, et alterum Altare Sancte Lucia possidentur a D. Joanne Vincentio Abbate, proviso ab Episcopo loci 1541 diecio Xbris, percipit annuatim scuta tria, onus habet celebrandi duas missas singulis mensibus.

Aliud Altare Sancte Maria vacat, cuius terra non coluntur. Abbas est D. Jo Vincentius Innocentius de dicto [PAG.379] loco provisus ab ordinario loci 1559 die 19 settembris percipit annuatim salmas septem frumenti, gerit curam familiar centum.

 

Nomina Canonicorum.

  • D. Bernardinus Marius Canonicus provisus ab Illustrissimo D. bone me Card. Amulio 1564 die 29 7bris.
  • D. Bernardinus Cole Canonicus.
  • Nefendus Baptiste  Canonicus ac agens decimum nonum annum, et vacat libris

Eodem die XI martij 1574

Visitata fuit ecclesia Sancti Nicolai intus terra predictam Sancte Natolie in qua osservantur Sacramenta ut in visitatione Sancte Natolie facta fuit mentio, cuius templi fabrica non improbanda si tecti perficiatur implanellari, seu in tabulari, parietes calce componi ac dealbari. Pavimentum lateribus sterni, porta per quam patee aditus. cum pluribus [tri] aminibus, ac cum fenestra propre altare maius muro obstruatur, et in reliquis conficiantur specularia vulgo d'impannate. Venerabile Sacramentum asservatur in [PAG.379B] tabernaculo condecenti, quod erit [..] serico rubei coloris intrinsecus contegendum. Vasculum olei infirmorum, separetur ab illo cathecuminorum, et reponatur in fenestella pro ut in comuni, Sacra aqua baptismalis asservatur in vase a neo, et custodito in vase lapideo, cuius piramis erit depingenda ac ornanda, In paramentis, ornamentis non fuit quod preciperentur, nisi de resarcienda capsula albi coloris, et de conficiendis duobus pallij, uno albi coloris, et alterius violacej per totum festum Pentecostes, sub pena quatuor scutorum applican ut supra. Altare maius augeatur, et imagines in pariet depincte manum pictoris illustretur idemq, fiat in alijs cum provisione debitorum requisitum.

Adest societas corporis Christi nibil habens in firmis redditibus, et ipsi confratebus preceptum fuit de conficiendis cappellis et saceis. Adest altera confraternitas Sancti Sebastiani nihil habens in firmis redditibus nisi quod confratres contribuunt instar aliarum confraternitatum duins regionis, aliquam [PAG.380] frumenti summam pro commessationibus vacandis, quibus preceptum fuit, ut sub pena excois ab ijs in posterum se abstineant ac sibi conficiant cappella.

Eodem die XI martij 1574

Simplex Beneficium Sancta Maria de Colle situm in confinibus Sancte Natolie et Turani, cuius templi fabrica incomposita et inornata. Ideo tectum a pluvia et rimis vindicetur [erq] ruinam minanti quam primum occutratar parietes calce componantur ac dealbentur, pavimentum lateribus sternatur. Valve ostij clave clausa deinceps retineant. Altare augeatur ac provideat de cunctis requisitis, statua gloriosissime semper Virginis manu pictoris reddatur illustrior, Alia altaria ibidem reperta, ut augeantur ac ornantur vel penitus demoliantur dicti Beneficium asseritur unitum seminario Reatino sed quiam D. Jo Vincentius Valignanus pretendit in eo habere iuspatronatum nullos percipit fructis, et possessiones non coluntur, neque seminantur redditus ascendere possent ad summam [PAG.380B] decem scutorum quolibet anno, quibus devenit defraudata ipsa ecclesia. Ideo consulendus Reverendissimus Dominus Visitator.

Eodem die XI martij 1574

Visitata fuit Parocchialis Eclesia Sancti Andree extra et prope portam castri Spedini...