1218: Bolla di Onorio III a favore del monastero di S. Paolo di Roma

Roma, S. Pietro, 15 maggio 1218 - Onorio III prende sotto la sua protezione il monastero di San Paolo e gli conferma tutti i suoi beni e privilegi, "ad exemplar" della bolla di Innocenzo III. "in Marsia... Sanctum Leonardum supra in Cartore cum cellulis, villis et molis, et aliis pertinentiis."

Domino sancto meritoque beato predicatori precipuo egregioque doctori Paulo apostolo, Honorius indignus episcopus servus servorum Dei, reverentie votum, cum devotione perenni. Cum aliqua tibi, beatissime Paule, vas electionis et gratie predicator, per privilegii paginam conferre videmur, non nostra concedimus, sed tua potius confirmamus; quia bona omnia, que habemus, tuis (a: vestris) intervenientibus meritis, a Patre luminum, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, nos accepisse fatemur; ideoque magis tua reputamus esse, quam nostra; et utinam ita nostra sint tua, ut tua quoque sint nostra; quatinus qui tuum officium exequendum suscepimus, ad tuum etiam suscipiamur consortium obtinendum. Sacratissimum itaque monasterium, in quo tuum venerabile corpus, celebri memoria, requiescit, ad ius et proprietatem apostolice Sedis iure pertinens speciali, ad exemplar fel. rec. Innocentii pp. IlI, sub beati Petri (b: Agg. coapostoli tui) et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum, et beati Benedicti regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium in presentiarum rationabiliter possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis, prestante Domino, poterìt adipisci, firma semper et illibata eidem monasterio perseverent.

In quibus hec propriis duximus vocabulis exprimenda. Lócum ipsum in quo prefatum monasterium situm est, et burgum eiusdem, cum mola, et aliis possessionibus adiacentibus (c: adiacentibus et redditibus). Oblationes tam maioris altaris quam contessionis ipsius et aliorum altarium. Sanctum Mennatem cum terris et vineis ab utraque parte vie Silicine, usque ad pontem Pissinnanum (d: Pasinnanum). Centum montes, cum vineis et pratis iuxta cenobium memoratum. Floranum (e: Filoranum), cum suis pertinentiis. Trifusam, cum suis pertinentiis. Turrem Ioannis de Petro, cum suis pertinentiis, que antiquo nomine appellatur Draconi. Mandram, cum ecclesia, et aliis suis pertinentiis. Ecclesiam Sancti Proculi, cum gualdo Lapigio, et Scinazello (f: Senzanello),  et aliis suis pertinentiis. Ardeam cum rocca sua et turre maiori et ecclesiis suis et aliis pertinentiis. Patricam, cum ecclesiis et pertinentiis. In Hostiense civitate ecclesiam Sancte Dei genitricis Marie. Salìnarum paria septem in Urbe Vetere, et decem paria posita in Abinea, et paria duo posita in eodem territorio, cum casa massaritia suisque mancipiis. Castrum Decimi, cum ecclesiis suis, et fila salinarum in Campo Maiori et apud Hostiam. Item monasterium Sancti Clementis cum villa sua. Castrum Fusumgnanum (a: Fusunnanum), cum suis pertinentiis. Possessiones in civitate Velletri, cum ecclesia Sancte Marie ac cellulis suis. Turrem positam in Terenzennello (b: Terrezenello) Lucembrucae, cum (c: cum et) suis pertinentiis. Possessiones in Aricia, cum vineis, ortis et tenimentis et molis. In Albano cellam Sancti Nicolay et cellam Sancte Marie Minoris et totum Palatium cum suis ecclesiis et pertinentiis. Castellionem, cum suis pertinentiis. Tertiam partem laci Caprulaci. Vileranum et Casam novam, cum suis pertinentiis. Castrum Ose. Castrum Longitie. Sanctum lulianum. Sanctum Victorinum. Corcurulum. Medietatem laci Borani. Passaranum et Montem Porculum, cum omnibus ad predicta castra pertinentibus. Ecclesiam Sancti Laurentii sub Columpna, et ecclesiam Sancte Marie in Oliveto, cum omnibus ecclesiis suprascriptorum castrorum intus et extra. Casam in Anagnia, cum omnibus possessionibus, prefato monasterio ibidem collatis. Sextam partem in castellari de Fustignano in civitate Tiburtina. Ecclesiam Sancte Agathes et molas duas in Cornute, et unam in Vesta, et unam in forma ad Portam obscuram, et vineas, oliveta et alias possessiones. Montem Albanum, cum omnibus tenimentis ipsius. Podium Sancti Sixti, castrum Numentanum, et Sanctum Primum, et alias ecclesias, et criptam Marozam (d: Maroziam), cum omnibus ad suprascnpta castra vel loca pertinentibus. Item Marcellinum, et Podium Cariben., Montemfavalem, et castrum Sancti Poli, cum omnibus ad prescripta castra pertinentibus. Monasterium Sancte Marie montis Dominici, cum suis ecclesiis et pertinentiis.

In Marsia, eremum Sancte Marie montis Arinensis, cum cellulis suis, tenimentis et omnibus pertinentiis. Ecclesiam Sancti Gregorii de Subione, cum pertinentiis suis. Sanctam Mariam in Casis, cum girata idest piscaria in Fucino. Sanctum Leonardum supra in Cartora, cum cellulis, villis et molis et aliis pertinentiis. In Amiterno hospitale de Caphas. In solo Sabinensi quartam partem castri Pozi. In civitate Iterampnensi ecclesiam Sancti Petri Recani, et ecclesiam Sancti Laurentii. Ad pedem Cese hospitale apostolorum lacobi et Bartholomei. In civitate Tudertina monasterium Sancte Margarite, cum suis pertinentiis. Apud Strunconem ecclesiam Sancti Antimi, cum omnibus possessionibus, que fuerunt Guidonis de Sancto Antimo. In comitatu Narniensi medietatem castri Sancti Urbani. Apud Ameliam (e: Ameriam) hospitale Sancti lacobi de Reddere. Ecclesiam Sancii Magni in Ponte, et ecclesiam Sancti Cataldi prope castrum Torani, cum eorum pertinentiis. In civitate Castellana domos (a: domus) et possessiones, que fuerunt Raynaldi Guideruldi, cum ecclesiis Sancti Eutichii (b: Euticii) intus, et Sancti Ioannis extra. Ecclesiam Sancti Stephani, cum castello et burgo suo iuxta civitatem Sutrinam, cum omnibus pertinentiis et utilitatibus suis. Castrum Sancte Severe, cum ecclesia et pertinentiis suis. Monasterium S. Benedicti Nepesini positum in Pentoma et massam que vocatur Ulmetum et massam que vocatur Maiana positas in territorio Nepesino et quicquid habet a ponte Nepesino usque ad Montem Rosulum, et lacum qui vocatur lanula. Castrum Vaccaricie (c: Baccaricie), cum ecclesia Sancte Cristine et aliis ecclesiis et pertinentiis suis. Castrum Lepriniani, cum suis ecclesiis et pertinentiis. Flaianum, cum suis pertinentiis. Civitatem Colorum, cum suis ecclesiis et pertinentiis. Civitatem Stertinianam, cum ecclesia Sancti Ioannis et lacu et suis pertinentiis. In episcopatu Narniensi ecclesiam Sancti Nicolay de Monte Masclario. Castrum Raiani, cum suis pertinentiis, et Castellum Novum, et castrum Formelli. (d: Om. Ecclesiam S. Benigni @ fino a castrum Civitelle cum suis pertinentiis) Ecclesiam Sancti Benigni, cum pertinentiis suis, hospitale de Raio, cum pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Angeli de Scholca, cum pertinentiis suis. Medietatem totius fundi Valerani, cum medietate turris et castellarii et omnibus pertinentiis suis. Ecclesiam Sancti Leonis de Lepriniano, cum suis pertinentiis. Castrum, quod vocatur Morlupum, cum suis pertinentiis. Ecclesiam Sancti Laurentii extra castrum Civitelle, cum suis pertinentiis. Rome ecclesiam Sancti Nicolay de Forma, ecclesiam Sancti Sergii in Sebura, piscarias in flumine, in loco qui dicitur Marmorata. anditum, donnicam, et postam, et alias in eodem flumine subtus Romani. Pensiones et ortos et omnia que intra Urbem et extra idem monasterium noscitur obtinere. Ad hec libertates, et immunitates eidem monasterio a predecessoribus nostris indultas, rationabiles quoque consuetudines hactenus observatas auctoritate apostolica confìrmamus. Statuimus insuper, ut prefatum monasterium nulli prorsus in aliquo, nisi Romano tantum pontifici, sit subiectum, nec ibi aliquis, preter eum, quamlibet iurisditionem exerceat, aut aliquam vendicet potestatem. Abbati vero ipsius venerabilis loci, presentis privilegii auctoritate concedimus, ut, ad honorem et laudem Altissimi, cum mitra et anulo, sandaliis, tunica et dalmatica missarum sollempnia prò tue celebret reverentia sanctitatis, et astanti (e: istanti) clero ac populo benedicat; ita quidem, ut si per manus Romani pontificis in sacerdotem fuerit ordinatus, super maius altare licentiam habeat celebrandi; consecrationes autem altarium, et ordinationes monachorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a quocumque maluerint abbas et monachi eiusdem cenobii, catholico dumtaxat episcopo, apostolica freti auctoritate suscipiant; quas sine difficultate ac pravitate precipimus exhiberi; minores autem ordines monachis suis idem abbas, dummodo sit presbyter, de nostra poterit indulgentia, cum necesse fuerit, exhibere; cui benedicendi etiam indumenta, que ad usum altaris in eodem monasterio fuerint necessaria, concedimus potestatem. Interdicimus quoque presenti decreto, ut nullus omnino, sine speciali mandato Romani pontifìcis, in abbatem, et monachos eiusdem cenobii, et in eo commorantes (a: ubicumque morantes), suspensionis vel excommunicationis sententiam promulgare (b: provulgare), vel eos ad synodum vocare presumat; sed neque clericos, presertim oblatos, in illis ecclesiis permanentes, in quibus non ad episcopos, sed ad ipsum abbatem institutio et destitutio ac correctio dinoscitur pertinere. Quod si quisquam in eos huiusmodi sententias promulgaret, illas decernimus irritas et inanes. Obeunte vero eiusdem loci abbate, nullus ibi qualibet astutia seu violentia preponatur; nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars maior, consilii sanioris, secundum Dei timorem et b. Benedicti regulam de ipsa congregatione, si tamen in ea per examinationem Romani pontificis reperiatur idoneus, duxerint eligendum. Si vero, quod absit, in eodem monasterio non possit quisquam idoneus reperiri, tunc Romanus pontifex de alia congregatione prefato monasterio personam idoneam preficiat in abbatem. Preterea felicis recordationis Gregorii pp. predecessoris nostri vestigiis inherentes, remittimus monasterio memorato debitum vini, verris et vacce, quod antiquis temporibus predecessoribus nostris consueverat exhiberi; salvis gratuitis obsequiis et consuetis exeniis, que in festo Nativitatis et Resurrectionis dominice apostolica Sedi debent annuatim impendi. Liceat quoque abbati et conventui monasterii memorati fratrum suorum testimoniis in propriis causis uti, sive civilem, sive criminalem contineant questionem; ne prò defectu testium ius eorum valeat deperire. Clericos etiam, sive laicos liberos et absolutos e seculo fugientes, licite ad conversionem recipiant, et eos absque aliqua contradictione retentent (c: retineant). Cum autem generale fuerit interdictum, licitum sit eisdem ubicumque manentibus, exclusis excommunicatis et interdictis, soppressa voce, non pulsatis campanis, divina officia celebrare.

Ceterum, cum idem monasterium speciale membrum apostolice Sedis et propria Romani pontificis sedes existat, statuimus et sanccimus, ut sicut contra Romanam Ecclesiam non nisi centenaria currit prescriptio, secundum constitutiones canonicas et Iegitimas sanctiones, ita quoque prefato monasterio minoris temporis prescriptio non obsistat. Sepulturam quoque ipsius loci [liberam esse decer]nimus, ut eorum devotioni et extreme voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat; salva tamen iustitia illarum ecclesiarum a quibus assumpta fuerint corpora mortuorum. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum lice[at pre]fatum monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere (a: minime), seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, prò quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Salva Sedis [apostolice au]ctoritate, ac in parrochialibus ecclesiis diocesanorum episcoporum iustitia consueta, illis exceptis, in quibus plenum ius idem monasterium hactenus dinoscitur habuisse. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam [sciens, contra eam] venire temptaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum saum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri lesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri lesu Christi; quatinus et hic (b: hoc) fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.

  • [Rota] Ego Honorius catholice Ecclesie episcopus ss. [Bene valete]
  • X Ego Nicholaus Tusculanus episcopus ss.
  • X Ego Guido Prenestinus episcopus ss.
  • X Ego Petrus Sabinensis episcopus ss.
  • X Ego Leo tit. Sancte Crucis in Iherusalem presb. card. ss.
  • X Ego Petrus Sancte Pudentiane tit. Pastoris presb. card. ss.
  • X Ego Robertus tit. Sancti Stephani in Celio monte presb. card. ss.
  • X Ego Stephanus basilica Duodecim Apostolorum presb. card. ss.
  • X Ego Gregorius tit. Sancte Anastasie presb. card. ss.
  • X Ego Thomas tit. Sancte Sabine presb. card. ss.
  • X Ego [Guido tit. S. Nicolai in] carcere Tulliano diac. card. ss.
  • X Ego Octavia[nus tit. Sanctorum Ser]gii et Bachi diac. card. ss.
  • X EGo Gregorius Sancti Theodori diac. card. ss.
  • X Ego Rainerius Sancte Marie in Cosmidin diac. card. ss.
  • X Ego Romanus Sancti Angeli diac. card. ss.
  • X Ego Stephanus Sancti Adriani diac. card. ss.
  • X Ego Alebrandinus Sancti Eustachii diac. card. ss.
  • X Ego Egidius Sanctorum Cosme et Damiani diac. card. ss.

 

  • Trifone Basilio "Le carte del monastero di San Paolo di Roma dal secolo XI al XV " (Arch. R. Soc. Romana di Storia Patria 1908) vol. 31 pag. 294 doc. XVI - LINK-1
  • Antonio de Yepes - Chroniques générales de l'Ordre de S. Benoist - J. et J.-F. Laurent, 1646 - Parte 2 (che inizia dopo la pag.612) Pag.9 - LINK-2
  • Documento