1497: Il Re Federico II investe Fabrizio Colonna della contea di Albe e Tagliacozzo

Federicus, &c. considerantes servitia memorata, & digna per illustrem virum Fabritium tam dicto regi Ferdinando secundo, quam nobis praestita, & impensa, quae praestat ad praefens, & impus de bono semper in melius praestiturum speramus, qui cum idem rex Ferdinandus regnum hoc a manibus, & posse dicti reris Francorum, qui illud occupaverat, & occupatum tenebat, recuperare conaretur, essetque constitutus in maxima necessitate, & proceres, & magnates regni omnes, & populi eidem regi Francorum obedientiam praestitissent: prompteque occurrit eidem regi Ferdinando cum suiscopys, statu, & facultatibus contra dictum regem Francorum adhaerentes, & fautores eius in favorem, & sub sidium dicti domini regis Ferdinandi, strenuè ubique militando, & hostes debellando, eius personam, statum, & facultates omnes quasque ei deus largitur est sub fortunae periculo exponendo, adhuc quod regnum hoc a manibus hostium; & rebellium recuperatum extitit, & in pacis, & quietis amoenitatem, pulsis undique hostibus, ad obedientam redactum; ut autem idem dominus rex Ferdinandus nepos noster, eidem Fabritio pro acceptis ultro praestitis servitys, gratum se redderet, & benignum, urgente ad hoc statum ipsius D. Regis, & bono reipublicae huius regni, eidem Fabritio cum verba dedisse, & donasse recolimus, pro se, suisque haeredibas, & successoribus in perpetuum, terram Taleacozzi cum honore, & titulo Comitatus, terram Alba; cum honore, & titulo Comitatus, terr. Cellanum, terr. Criculae, Roccam de Brato, Perisi, Collis Intermontis, Rochiae de Cerro, Verrechiae, Capadotis, Petrellae, Paleanis, Castelli de Flumine, Curcumelli, Caesae, Scurculae, Pody, S. Donati, Scanzani, S. Mariae, Castelli Veteris, Marani, Terani, Tusely, Speriandidi, Corvary, Castelli Manandi, S. Anatoliae, Ricciolo, Magliani, Paterni, Avellani, Luci, Trasacchi, Caressi, Civite, Dantinae, & terram Cappellae de provincia Apruty Citra, &c. quae fueruni Virginy Ursini, devolutae curiae propter eius rebellionem.&c. Datum in Castello Novo civitatis nostre Neap.; per magnificum consiliarum nostrum I.V.D. & militem Antonium de Alexandro locumtenentem illustris Goffredi Borgia de Aragonia principis Squillacci, cariatuque comitis regni huius, logothetae, & prothonotary, & die sesta iuly 1497. regnor. nostrorum anno primo.

  • C. Tutini "Discorso de' 7 offici ovvero de' 7 grandi del R. di Napoli" pag.182-183
    Estratto da Archivio di Napoli (?) Execut. I anno 1496 e 97 fol.78