1564 - Visita Amulio - Versione in latino
Anno 1564 - Visita pastorale del vicario del vescovo di Rieti Marcantonio Amulio (1506-1572) - Manoscritto in lingua latina - Tratto da: Archivio della diocesi di Rieti, visite pastorali, cartella n. 3 - Trascrizione di massima (molte parti sono di difficile lettura) di Roberto Tupone - 14 maggio 2015
TRASCRIZIONE DOCUMENTO
[Pag.64B]
S. Maria de Britia
Eodem die
Reverendus Dominus Vicarius Valete dicens omnibus qui illum associaverant. Arripiens iter ut comferret so ad Castrum S. Anatolia, descendens equo, Visitavit Ecclesiam campestrem S. Maria de Britia, quam possidet Martius filius D. Jovi Catini, tota deserta est Ecclesia, et ibi nulle Misse celebrantur.
San Nicolai de Castro Anatholia
Deinde prosequens iter pervenit in castrum s.ta Anatholia, e mane facto eius dici que fuit quinta novem. Accessit ad ecclesiam S.Nicolai positam in dicto castro, qua licet parochialis no sit, sed dicantur capella S. Anatholia, qua posita est extra castrum. At tamen pro maiore totius populi commoditate, ibi retinentur et mi [Pag.65] nistratur sacramenta.
Reverendus Dominus Vicarius, audita missa lecta per dominus Vincentium nuncupatum Abbatem, Visitavit Santissima Sacramenta quod est super altare maius positum in Tabernaculo ligneo deaurato servatur ante in Tabernaculo parvo de argento, quod non mediocriter laudatum fuit.
Vidit olea santa nitidi et bene custodita prout decet.
Vidit in fenestra posita in parieti prope dextre latus maioris Altaris concam eneam, in qua retinetur aqua Baptismatus sed qra non satis commodi ibi potest baptizari. A laudavit fieri ex pulchro lapide fontem baptismatis, et secus valvas Ecclesia poni.
Baptizandi forma placuit
Baptizatorum [noiam] in uno libro describi iussit. Ecclesia habet fraternitatem Corporis Christi que curam gerit cera, et lampadis ut perpetuo luce at anti Domini, qui est lumen de lumine.
Vidit Uno ictu oculi omnia Ecclesia paramenta qua erant in conspectu, et in primis Baldachinum sericum egregit laboratum, et omniam in inventarium redigi iussit, et Vicario foraneo tradi, simul cum bonis mobilibus Ecclesias castri S. Anatholia.
[Pag.65B]
Ecclesia S. Anatholia
Die sexta Novem. 1564
Reverendus Dominus Vicarius Discedens Visitavit in ipso itinere Ecclesiam S. Anatholia, quam totam perlustravit et laudavit non pulchre et ingeniosi fabre facta fuit, ibi nulla retinentur sacrata nec paramenta, timetur enim ne [cudripiantur]. In non numque ibi celibratur missa pro alicuius persona devotioni.
San Laurentij de Carthoro
Ecclesia S. Laurentij de Carthoro vulgo nuncupata Abbatia, cuius rector in presentiarum est D. Novellus, prout constat ex bullis illi expeditiis ab Illustrissimo D. Cardinale Amulio Episcopo Reatino, non potuit visitari non modo quia in remotis e arduis montibus posita est, et ultra bis Mille passus distat à Castro S.Anatholia sed etiam illuc accedi non potevat quia celum dabat ingentem pluviam, sed in habita fuit informatio di ipsius Ecclesia statu et proventibus et quam optime intellexit Ecclesiam ipsam indigere non modica reparationi, A laudavit Vicario foraneo ut succurratur Ecclesia ruinam minanti, et indigenti, ex propria Ecclesia proventibus.
[Pag.66]
Ecclesia S. Constantij
Ecclesia S. Constantij posita in territorio S. Anatholia qua est ruralis cuius rector est D. Bernardinus di S. Anatholia, minus visitari potuit obstabat enim idem impedimentum de quo supra e tempestatibus et imbrium.
[...]
S. Maria de Vallibus
Die X° Novem. 1564
Reverendud Dominus Vicarius discedens à Castro Turani accessit in Ecclesiam S. Maria de Vallibus qua est in territorio Castri S. Anatholia qua dicitur possideri per Illustrissimo D. Vincentium Valignanum tamque pretindentem habere ius patronatus in dicta Ecclesia sed huius rei non potuit certior notizia haberi.
Ecclesia adeo derelicta est, et rebus omnibus expoliata, et habet parietis ita collapsos ut omnium Iudicio expediat Ecclesiam ipsam demoliri et funditus deiscere quam permittere ut tam deformis et ruinosa, et desolata compiciatut.
[...]